Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
7. §. De varietate, quae in dicendi generibus externa rhetorum disciplina et in deliberatione partium studiis a medio sec. VII. parta sunt. Quum Graecis studiis, praesertim Alexandrinae eorum scientificae rationi via magis ac magis in Romanorum litteras muniretur, quin praeclarissimae earum arti omne studium etiam in dicendi praeceptis advertant, fíeri non potuit. Eo minus, quum his fere temporibus teporem in colendis anirnis hucusque dominasse conscii intellexerunt, quantopere in studiis remanserint. Concitata et ardens oritur indnstria, ut imperii armorumque robori conveniens undecumque sludiorum ornatus imponatur. Nec eo quod Graeci rhetores catervatim, quum sibi faveri senserint, Romám venerunt, contenti, nec patria institutione domi retenti ad scientiarum fontes, quicumque possunt, peregrinantur sitientes. Duobus autem itineribus properatur : alterum Athenas, alterum in urbes ducit Asiae et insularum, Rhodum, Mytilenen, Apolloniam, nonnumquam et Alexandriam. Quae regionum varietate varias facile ortas esse dicendi rationes hominum sermonisque eorum indole coniicitur. Semper enim oratorum eloquentiae moderatrix fűit auditorum natura et cultura. Asiana gens tumidior atque iactantior vaniore etiam dicendi laude inflata est 1) et levi animo delectandi magis quam docendi graviter in oratore rationem exigunt. Non in sententiis grandiloquis, in ornata concinnitate, nec in toporum insolentia et granditate orationis robur et praesidium, amoenitatem certo invenies. Cuius aliam dicunt esse causam, quod paullatiin sermone Graeco in Asiae civitates influente, nonnulli et loquendi imperiti facundiam sibi concupierint ideoque ea, quae signari poterant, circuitu coeperint enuntiare ac denique perseveraverint. Asianae regiones asciverunt hoc aptissimum suis auribus opimum dicendi genus, quod magistrorum factum est et discipulorum novamque Romae pátriám adeptum, ab Atheniensibus vero funditus repudiatum est; Romanam tamen ieiunitatem et mentem practicam et tranquiliorem novitate tantum allexit, non longe dominatuxn retiiiuit. Aliud huic genus oppositum est ad Atticam — ut propngnatoribus piacúit — sanitatem reductum. Sed ut in contentioi) Quint. XII. 10. 17.