Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

56 Dom. Ahenobardum, qua lepore et festivitate nulla reperitur conditior, 1) neque a risu movendo recessit. quum collegani ridicule extolleret neque a paronomasia, quain apte nomini eius apposuit. Delectandi autem rati­onum minimé hac sola ingenii arte utebatur. Jain exordium ita est ac­curatum et venu^tum, quo paratus ad dicendum venit, ut avide semper expectaretur et a principio statim deliciis aurium audiretur. 2) Ita enim in Curiana causa ex similitudine, qua adversus Scaevola cum adoles­cente delicato comparabatur. qui in littore ambulans scahnum reperisset ob eamque rem navem aedificare concupivisset, exorsus est iisque senten­tiis plurimis animos delectavit, ut in hilaritatem omnes a severitate tra­ducerentur. 3) Etiam quum contra Brutum faeetissime locuturus esset, sollerter exordium ex re et causa diligenterque composuit 4.) Apte disper­tiebat ex re in quaedam menibra orationem, 5) quae Latini sermonis bre­vi quidem, sed accurata et sine molestia diligenti elegantia ubiquo or­nantur. 6) Neinini maior adhuc formae cura fűit, neque umquam antea tot et tanta habuit quisquam in sententianun gravitate et horum verbo­ramque numerosa iunctione ornanventa dicendi. 7) Quae omnia non dicendi praeceptis, sed magis ingenio et cxerce­tio felicissime parta esse, insinuare eius edictum censorium potest de claudendis rbetorum ludis, ne vaua ostentatio ultra serperet. Ingerlő et animi motibus debet illa vis, qua in M. Philippnm consulem 663. qui senatorii ordinis auctoritati vebementi concione detraxit, 8) graviter in­vectus est, ut omnium consensu a se ipse superaretur; ille dolor et im­petus animi, quo deploravit causum et orbitatem senatus, cuius a con­sule, tamquam, ab aliquo nefívrio praedone diriperetur patrimonium dig­nitatis; ea contentio, qua quum ei consul poenam unnitaretur, consulem sibi esse negavit illum, cui senator ipse non esset 9) Raro autem tanto­pere ardens et erectus, quam Autonius, a quo gravi, maturo et accurato sermone praeter uberiores scientiarum opes distinguitur. Non autem mul­to maiorem in scribendo praestat diligentiam ; 1 0) seripta enim capitibus orationis expositis, non tamen explicatis constant. Hoc idem etiam in iis, quae de oratione pro Licinia Vestali 1 1) et in Cu. Dom. Ahenobar­dum 1 2) tradita legimus, colligitur. Hi duo sunt, quibus oratoris nomen et dignitas aptissime tribuitur. Nec alii defuerunt, quos partim publicis fungentes muneribus, partim in iudiciis versantes insignes illi et populi favor conciliandus eadem arma ut arriperent, movissent. Nisi enim dicendi potentiae decumbere volue­rint, similis huic opponenda fűit. Qu. Metellus Num. et Silanus ita di­l) Cic.. De Orat, II. 56. — 2) Cf. Cic. Brut. 40. — 3) Cic. Brnt. 52, — Cf. Cic. pro Clueut. 51. 5) Cic. Brust. 44. — 6) Cic. Brut. 88. — ') Cic. De Orat II. 28 — 8) Cic. De Orat. III. 1. — 9) Ibidem. — W) Cic. Brut. 44. — ") Cic. Brut. 43. — 12) Cic. Brut 44.

Next

/
Thumbnails
Contents