Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

58 ploratione, iudicibus ad communem iniperatorum fortunam invocatis, crebra reorum appellationc et commendatione et ipsis larrimis erat om­nis oratio perfusa, 1) quum Aquilius crimine repetundarum solvebatur 656. Actio est omnino singularis, non tantum dictis conveniens, 2) sed quae ipsa sine verbis loqueretur. Et huius studio non raro incalescens neque quid irsolentius offusiusque esset, observavit. „Genu me hercle M. Antonium vidi, quum contente pro se ipse lege varia diceret, terram tangere." 8) Ut vero M. Aquilium defenderet, causa prope perorata ipse clientem arripuit et constituit in conspeetu omnium tunicamque eius a pectore abscidit, ne iudigne, quem virum fortuna hostium telis eripuisset, eiusdem cicatrices poenam sustinerent. 4) Omnia igit.ur naturali lumine : argumenta ad ostendendum, senten­tiae ad persuadendum, vis in pronuntiando et corporis habitus praesto sunt ad vincendu n. Eodem autem ingenio, quo ad usum omnia vertit, aptissiinam diligentiam ordinandae orationi dedit et ab eo primo quin­que orationis iudicialis partes, memória singulari soluinmodo adiutrice scite comprehensas conipertum habetnus. s) His t'actum est, ut aptissimus sit iudiciis 6) neque lócus in maximis causis praeter eum et Crassuin ulli pateret; id autem est ipsuin summi oratoris summum oratorem populo videri. Plurimas habuit, memória sic omnia retinente, ut nullo scripto egeret omnisque removeretur meditati­onis suspicio et didicisse numquam putaretur; sed neque habitas litte­ris mandavit ut — aiebat ipse — „siquid aliquando, quod opus non esset, ab se esset, dictum, posset se negare dixisse." 7) Memória aliquarum praeter allatas superest: in Cn. Pap. Cabonem 642. qui maiestatis ob armorum dedecus a Cimbris acceptum 8) ab Antonio postulatus sutorio atrainento absolutus putatur; 9) in S. Titium turbulentum plebis tribu­num 1 0) 664. pro se de incesto 1 1) apud L. Cassium praetorem, cuius tri­bunal propter nimiam severitatem scopulus reorum dicebatur; reversus ex itinere, quod quaestor in Asiam iam susceperat, causam dicendo ab­solutionem eelerem tum profectionem honcstiorem est consecutus; ite­ruin pro se 664. adversus Lu. Yarium excitandi Italicoruni belli auctor in iudiciuui vocato. Splendoris eius testis et socius est C. Lic. Crassus, qui a Cicerone pri­oré in loco, quam ad annum fcre aeqnalis, iam ex institutione et industria ponitur. Non tantum, quod ex Acadeinia rhetorem nactus sit Metrodorum 1 2) et aliis Graecorum doctoribus usus sit pluriinum, 1 3) neque quod exercitii causa summorum oratoruin Graecas orationes explicaverit: 1 4) sed quod a l) Cf. Cic. De Orat. II. 47. — 2) Cic. Brut. 36. — 3) Cic. Tu*c. II 24. — Cic. In Verrem V. 1. De Orat. II. 28. 47. —5) Cic. Brut. 69. — «) Cic. Brut. 44. — ?) Cic. Pro Clueut. 50. — «) Liv. Epit. LXIII. — 9) Cic. Ep. ad Fam. IX. 21. — i<>) Cic. De Orat. II 11. — ") Val. Max. III. 7. 9. — W) Cic. De Orat. III. 20. — i») Cic. De Orat. II. 1. — W) Cic. De Orat. 1. 34.

Next

/
Thumbnails
Contents