Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
53 et ornato 611. primus illuxit clies et ipsi multos tum vitae tum reipublicae dies illustraturo. Quum publicis quaestura 641. et praeturae 650. muneribus perfunctus itinere Ciliciensi Athenas venisset, doctissimos homines de ofl'ieio et ratione orationis disputautes audivit. quod idem in insula Rhodo. scientiarum in Oriente emporio, praestitisse eum legimus. 1) Consul 655. et eensor 657. nobilium partibus adhaesit, quas exortis aiscidiis adversus Marium et partonos, Saturninum et íuroris satellitem Glauciam, eonstantissime tuebatur. Exinde miserrima, qua sublatus est, fortuua; gladio enim militum quos ipsos facundia sua moratus erat, iussu Marii Cinnaeque confossus est. 2) Capite ut antea vivi. ea ipsa rostra ornabantur, in quibus rem publicam multorumque eapita defenderat. Quae quasi loquerentur, ubcrrima Antonii laus in Urbe circumfertur. Non ulla diligentia praeceptorum et ludorum exercitio, neque scientia qua claruisset, praeclari nominis potitu3 est; neque enim heroum veteres casus fictosque luctus imitari voluit atque adumrabrare dicendo, 3) sed ingenio, cuius aptissimum facere usum in forensi studio percepit optime. Incredibilis ac prope singularis et divina vis ubique resplenderat 4) et si iuris scientia et antiquitatum, lectione poetarum non satis iustructus fuisse traditur, 5) prudentiae autem succinctus arinis omnium maximé tuendo par factus est. Quemadmoduni vulpis fraus simul ut vitae periculum, augetur: pressa enim re defensa, recessum pugnae magis quam fugae similem°) callide tentat conficitque. Principio scilicet firmus: animus acer et praesens et acutus atque versatus invictos dat viros. 7) Ea ipsa prudentia est in admiranda refellendi copia, ea in suspicionc coniecturis aut excitanda aut sedanda. Sicut imperátor cohortes in acie et ut si forte receptui cantetur, auxiliaria a tergo ordinatur, omnia adversarium superandi studio, sic neque oratoris nostri curae aliquid subtrahitur. 8) Ea duce aptissimus iudiciis et celeberrimus eorum, qui umquam practici oratores fuerunt, nominari meretur. Neque indigne viribus suis confidit orator ille, qui accusante Sulpicio de seditione, cuius auctor fuerat Norbanus 660. re tam ancipiti, tam lubrica pro reo diceret et summa contentione, ductis ex omni genere argumentis et amplificatione in toro atque omnium conspectu gravissimis verbis explicaret omnes uno nomine seditiones populi iniustas non posse declaravi. 9) Duabus potissimum partibus: commendatione et concitatione omnis causa ab illo tractata est; non tamen, ut arte misericordiam moveret, sed motu magr.o animi ac dolore 1 0) iudices caperet. Omnis eius habitus quum diceret, species erat animi incendio flagrantis. Miseratione omniumque deorum et hominum et civium et sociorum imi) De Orat. II. 1. I. 18. — 2) Vell. II. 22. — 3) Cic. De Orat. II. 28. — *) 5) Ibidéin. — 6) Cf. Cic. De Orat. II. 72. — 1) Cic. De Orat. II. 80. — 8) Cf. Cic. De Orat. III. 9. — ») Ct. Cic. De Orat. III. 25. 47. 48. — 1 0) Cic. De Orat II. 17.