Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

50 concione tenebatur, ut saepe exclamarent, quum verba apte cecklissent. 1) Si igitur deferendum coneionis et iudicum auribus í'uit, ut benevolentia per favorom orationi dátum concitetur —• id, quod iam Peri ele s fecisse traditur, priusquain dixisse f, deos orasse, ne forte, quod populo non pia­ceret, dicendo promeret, et Demosthenes populum, ne inepta quadam actione simul a re proposita sensus avertercntur — alia quaedam ad capiendos animos praestare, canorae voci in pronuntiando et aptae ca­denti numero atque actioni, huic totius corporis tacitae sed rapidae non­numquam eloquentiae diligentem operám dare etiam Romano oratori in­cumbebant. Quae multum valere ad animos, iam C. Gracehus observa­bat, quem servum cum eburneola fistula ad mamira habuisse, qui staret occulte post ipsuin, quum concionarteur et inflaret celeriter eum sonum, quo illám aut remissum excitaret, aut a contentione revocaret. 2) Ilaec partim utilitate, ne ab adversariis vincantur, partim ambitione, ut placeant direxerunt praeter suam cuiusque naturam principalem dicen­di fontéin, hir.c in iudiciis orationem. Plus artificii iam ex rei natura conce­ditur; vulgo etenim fas liabetur aliquid in iudiciis indulgere studio suo; 3) ubi praeter ingenii existimationem tides, officium, opes, amicorum pericula, frequentia auditorum occurrunt, ut cura et diligentia dieentem exercerent. Praesertim quum nullum committeretur facinus, quod cavillatione defendi non posset quodque sive pro partibus, .sive pro singulis non defenderetur. Fuerunt etenim plurimi causam dicentes, qui promiseue omnia susciperent tue'nda; quotidie, necessitas si postulasset, sententiam mutarent, laudem ar­temque in eo, quod falsum etiam suo iudicio arguinentis probare possent, reponereíit; qui denique vei de ea re dicere possent aliquid, in qua re nul­la subesset suspicio, 4) Numquam iuvenis in scholis sibi locuturo certitudi­nem de re prius acquirendam esse et nonnisi reiigiose loqui licere audivit. Duo potius distincta sunt causarum genera: honestum et turpe ; non au­tem complectendum primum, cavendum alterum esse vei uno verbo incul­cabatuv. Desiderium saepissime fovebant eorum, quibus ingenii acumen et defendendi laus augeretur. Ipse celeberriinus Romanae eloquentiae decor, Cicero se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluentii gloriatus est. 5) Cau­sam mendaciunculis adspergere, 0) lubricis fictisque auditores delectare : re­gula. sibimet in eo quod alias aftirmavit, si usui esse visum sit, contra di­cere : si non consuetudo fűit, certe neque ulla in eo vitando anxietas. Huc in aliquibus quorum oratio tota fallaciis nixa est, studio inquina­ía non raro declinavit oratio, praesertim in iis, quibus aceusatorum nomen est impositum. Ceterum neque liis artibus iudicialis oratio, quod iis non­mimquam abutebantur, omnino libera esse potuit; neque, quibus sceleris suspicio baeret, deserendi videntur „modo ne nefarium impiumque defen­l) Cic. Óvat. 50. — 2) Cic. De Orat. III. 60. — 3) Quintil III. 8. — •») Cic. Pro S. Rosc. Am. 10. — 5) Quintil. II. 17. — «) Cic. De Orat. II. 59.

Next

/
Thumbnails
Contents