Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

51 datur. Vult hoc multitudo patitur consuetudo, fert etiam humanitas. Judi­cis est semper in causis verum sequi, patroni nonnuinquam veri simile, eti­amsi minus sit verum."') „Quarc facile patimur esse quam plurimos accusa­tores, quod innocens, si accusatus est, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest: utilius est autem absolvi innocentem, quam tiocentem causam non dicere." 2) Iam qui has artes felici ingenio ad probandam solluminodo veritatem et ad movendam iustam miserationem ita consociat, ut ipse prae omnibus persuasus et commotus animo videatur; qui non modo quid, sed quomodo proponatur, quomodo aptissime sensus suos auditoribus infundat, percepit; qui orationein sententiis et uberrimis undique seiontiarum Horibus ornavit et a privata ac singulari controversia se ad universi generis vim explican­dam convertit, ut ei, qui audiant, natura et genere et universa re cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere possint 3) : illo accedere ad verum oratorem diceiulus erit. His mensuri singulorum orationein egredi­mur et qua parte potissimum excellant, qua autem laborent, ostendemus. Quos Stoicorum doctrina aluit, cos primo afferemus, quod et tempore ceteros praecedebant et alienam ab eorum oratione ex studiis dicendi ra­tionem servabant. Neutcr sunimi oratoris laudem habuit; quamquain non omnino ingenium, sed oratorium iis defuit, 4) Prudentia enim magnarum re­rum magis, quam dicendi arte nitebantur. L. Aemilius Scaurus, princeps scnatus et nobilium atque reipubli­cae propugnator, qui a C. Graccho usque ad Qu. Yarium seditiosis om­nibus restitit, 5) eam auctoritatem inustatn orationi liabebat, tantam ex gravitate obtinuit fidem, ut non causam rei, sed testimonium pro reo dicere putaveris. In multis causis versatus est, praesertim pro se contra P. Rut. Rufum 6) 647. ambitus utroque altcrum accusante; contra Cn. Domit. Ahenobarduin 650. qui iratus Scauro, quod eum in collegium augurum non cooptasset, diem ei dixit et multain irrogavit; 7) de pecu­niis repetundis 663. quarum a Caepione ob legationis Asiaticae invidi­am reus factus, auctoritatis, animi magnitudinis specie eum í'ructum ce­pit, ut prior accusatore causam diceret eumque reum deferret; 8) eius­dem eriminis postulatus contra M. Brutum 663. et 664. contra Qu. Va­riuin, tribunum plebis, a quo quasi socios et Latium ad arma coegisset, arguebatur. 9) Sed dicendi genus illius, magis aptum ad senatoriam aucto­ritatem, 1 0) plus laudis in legibus suadendis habuit quarum duarum ad­est memória de sumtibus .et libertinorum suffragiis. 1 1) Ut prudentia emi­nuit in vita specie integerrima et in studiis vitiisque callicle ocultan­i) Cic. De Off. II. 51. — 2) Cic. S, Pro Rosco Am. 20. — 3) Cic. De Orat. III. 30. — 4) Cie. Brut. 29. — 5) Cie. Pro Sest. 47. — 0) Cic. Brut 30. — ?) Ascon. apud Meyer: Orat Rom. fr. — 8) Il>idem. — 9) Aur. Vict. De Vir. Ili, 72 — 1 0) Cic. Brut. 29. — «) Aur. Vict. De Vir. 111. 72.

Next

/
Thumbnails
Contents