Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
47 or repressa surgit; tanto plures simul dicendi et, quae nunc maximé vigent, iudiciorum occasiones tribuuntur. Accusatur et defenditur, agitur, ut tyrannidis vestigia tollantur, instituta delabantur. Quum autem partes suas et factiones et privati ex parte oratoribus, altéra vero cognitoribus et patronis committerent: quam diligentissima cura defendendi accusandique officio incumberent, et propria cuiusque laus et utilitas postulavit. Quonam enim exitu causas quis egerit, ab lioc et summa laus, — „duae enim sunt artes, quae possunt locare homines in amplissimo gradu dignitatis, una imperatoris, altéra oratoris boni" 1) — et, quod aetate, hac affluenti luxuria et divitiis easque maximé appetenti principalem dedit motum, nova quaedam acquirendi fortunae bona ratio non mediocris dependit. Haec iam plurimuin iudiciali eloquentiae contulerunt. Quum enim saepius, tara accuratior in foro versatur. Ut iustitia pro veritate, quantum possit, perspicua exerceatur, diligentissima prae omnibus probatione opus est. Docendi iudices sunt, quod consequi nisi argumentatione aliaqua omni fide rerum non possumus. 2) Neque testimonia sufficiunt, praesertim quum saepissiine certis inniti probatio non possit et paria numero et nonnumquam fide opponantur; omnia conquirenda ad tídem faciendam ex persona, ex rebus: an sit, quid sit, quale sit j 3) ex similibus, contrariis, pugnantibus ; spectandae causae sunt et eircumstantiae et res iudicatae; -aíferenda similitudines et exempla; ex omnibus autem quadruplici ratione : 4) „vei quia est aliquid, aliud non sit; vei quia est aliquid, et aliud sit; vei quia aliquid non est, aliud sit; vei quia aliquid non est, nec aliud sit" aptae ad rem ducendae conclusiones. Videndum etiam, ne dubiis probetur, ne ceterorum quoque fides imminuatur et infirmitatis oriatur suspicio. Firmissimis argtimentorum instet orator, infirmiora congreganda sunt, quia illa per se fortia non oportet circumstantibus obscurare, haec imbecilla natura raiituo auxilio sustinentur. 5) Eo etiam magis, quod ornatus adest iisdem armis adversarius. Quum igitur defendit et accusat, non modo, ut res apte proponatur, attendit, sed quo altius mentem et aífectus penetret et voluntatem impellat, apta ad animos oratio fiat; ut totas causae vires orator ponat ante oculos et quum viderit, quid invidiosnm, favorabile, invisum, miserabile aut sit in rebus, aut videri possit, ea dicat, quibus si iudex esset, ipse maximé moveretur. 6) Deliberatio enim animi ut iuncta menti est in iudicio, non minus ex affectibus, praesertim benevolentia causam dicenti et reo conciliata et miseratione nascitur, qua in accusati praesentem et futuram calamitatem insidiis inimicorum partam iudices feruntur. l) Cic. Pro Mur. 14. — 2) Quinti!. V. 8. 4. — 3; Quintil- V. 10. 53. — 4) Quintil, V. 8. 7. — 5) Quintil V. 11. 5. — 6) Quintil. VI. 1. 11.