Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

Ut eiusdem lucis radii variis in rebus variis et ludunt coloribus et ex eadem chprda pro varia digitorum admotione alius elicitur sonus: varii sunt motus eiusdem animi, qui omnes in oratione, velut in speculo, relucent. Ratio loquitur ad rationem: docet; cominoti animi afFectus gra­vitate, praeclaris sententiis, apta vocis virtute delectant. Quum ita aliqua res rationem, ita omnes sensus penetret, ut acerrima eius obtinendae cupido nascatur: studio et voluntate animus repletur. Re graviter per­pensa aliae causao ex aliis subeunt, cur obtinere eam utile vei necesse videatur; afFectus movet affectum, quo vehementius vires intendantur. Optime sic persuasus certissime sibi in eo, quod cogitasset, et perficiendo non deesset, si res ad unum se, non hominum societateni pertineret, ne­que consensu et viribus omnium opus esset. Excitanda illi horum fidu­cia est, se nonnisi de communi omnium bono meditari; quam ipse per­spicue utilem vei necessariain esse considerarat, res cum causis et argu­mentis clarissiine ob oculos ponenda; quo studio ardet ipse, et alii eo­dem inflammandi. Quae omnia quum oratione fierent, est haec studii seu voluntatis ad voluntatem, ut animos permoveret, seu persuadendi. Si quaevis oratio, quae ad docendum pertineat, propterea maximé, quod fineni sibi propositum habét et huic vocem accomodat, eloquentia dici ineretur — nihil est enim eloquentia, nisi copiose loquens sapien­tia 1) et is est eloquens, qui ad id, quodcumque decebit, poterit accoino­dare orationem 2) — profecto aptissime hoc nomine illa decoratur, qua voluntas regitur, quum et docendi inunus comprehendat. Et quum maxi­ma esset copia in communi hominum condicione cömponendi negotia et ea, quae obstent, impedimenta removendi necessitas; quum urgere, ap­pellare, exorare et omnem dictionis v:m proferre opus esset: cito virtus orationis incresceret, quum tana naturale sit a sapientissimis ad agendum excitari, in agendo regi. Homo en!m primaevus, sicut parvulus, facile ad nutum fiectitur; et ubi se debiliorem sive mentis, sive corporis viribus expertus est, tradit se, ut regatur. At potestatem ex corporis viribus et armorura violentiis in parvulos, quos etiam animus constantia. et mens acu­mine superat — ut occasio furein facit — tyrannidis parentem esse, ut fuerat, facile coniicitur. Cresceret oratio, nisi vis dicendi in conceptu op­priineretur; nisi libere loqui homines, non multum abest, quin et cogi­tare obliviscerentur. In Oriente ragnantis voluntas, non raro effrenata libidó, vei qui illius in subditos personam agebant, satellitum res moderatur ; vox po­puli non impérium, non lex, sed gemitus est. Quis enim crediderit um­quam Xerxem illum amentem, qui maris fluctus in servitutem re­digere eatenisque coniicere sibi furiose proposuit, passum fuisse regen­tem et iudicantem alienam a sua sententiam ? Non Assyriorum, vei 1) Cic, Partit Orat 23. — 2) Cic. Orat. 36.

Next

/
Thumbnails
Contents