Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
3 Egyptiorum, non Macedonum, vei ullius gontis, (juae numquam in melioris fortunae spem erecta fűit, eloquentiam novimus. Quodcumque deest, ut certe in servili condicione niorale et civile ius, illud neque oratione conservari, neque defendi potest. Non est igitur, eur in litteris Orientalium eloquentiam quaeramus. Quum autem hominum genus somnio servitutis expergefactus libertatis, quae data sibi natura erat, exsortem se vidit sensitque miserrime; quum primum haec ut vi repressa, sic et vi extorta anxie custodiri eoepit; quum singulis concivium et civitatis bono facultates conferre licuit; ex quo res communitatis publice et pro populi arbitrio dirimuntur; qiium hoc rerum moderátor et ipsum vi persuadendi moderatur; quum prinum sublatis tyrannis res privatae longo intervallo a iudiciis repetita sunt: nata est publicae vitae proles eloquentia. In ea ipsa urbe, in quo summa dicendi vis inventa atque perfecta est; in qua postea plurimi iique celeberrimi prestabant oratione; ubi omnia publice, populi arbitrio fiebant: in sede libertatis, litterarum artiumque emporio, sero tantum in lucem prodierat. Non ante, quam bene constituta sit civitas, quam latae sint leges, quae plebem adversus omnes, qui auctoritatem et ius in natalibus reponebaijt, tutarentur. De nemine diserto ante Solonis aetatem et Pisistrati aliquid memoriae proditum est. Ut vero nova regiminis forma a Solone constituta est, omnes Athenarum rectores perspicuum habuerant, quae sit urbis condicio situ, incolarum indole et subsidiis spectatis. Cura liorum omnium, cura — ut aiebant — xov ösóvróg — ea virtute ex rei natura orationes ornavit, ut populus studium communis boni flagrans et innocens non animadvertere prorsus non potuit. At verum quidem est aptissima verba e gravi rei consideratione sine quovis accurato eorum studio profluere, nam plerumque optima verba rebus coliaerent et cernuntur suo lumine 1) et ipsam manifestain veritatem uberrimum fontem esse dicendi; secl ea est in homine voluntas, ut nonnisi in eam rera, qua delectatur et in quam concitatis fertur affectibus, moveatur. át' Ő6a uítajiállovTig őiaysgovai tcqog rag KQÍasig, oig íitETaL Xvnri xal r\dovr\, olov ÓQyi] tltog (pófiog xal öaa alha xolcivxk xal tbc Tovxöig évavTÍa. 2) Inde factum, ut clarissima mentis propositione, accoinodato verborum usu quamquam docendi muneri satisfiat, non tamen motibus animi, quibus orator exarsit tt quibus audientes excitandi sunt. Irascantur, mitigentur, invideant, faveant, contemnant, admirentur, oderint, diligant, cupiant, satietate afficiantur, sperent, metuant, iaetentur, doleant necesse est. 3) Probationes enim efficiant sane, ut causam meliorem es3e putent; affectus praestant, ut etiam velint, sed id quod volunt, l) Quintil. VIII. Pi'ooem. 20. — 2) Aristoteles: Rhetorica II. 1. — 3) Cic. Orat. 38. 1*