Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

6. §. Quomodo eloquentia in iudiicis primam maturítatem a­depta sit et quid rlietorum et philosophorum doctrina profuerit. Iudicialis oratio iudiciis adiuncta cuni iis crescat oportet. Quod igi­tur perfectionis neque quum quisque seinetipsum defenderat, neque quum publicae eausae coram populo in comitiis agebantur, illa non tenuit, fe­cit nova forma et ordo iudiciorum constitutus. Lege Calpurnia enim ab a. 605. primum quidem de pecuniis repetundis quaestiones porpetuae habebantur, quibus autem paullatiin aliae: de perduellione, de ainbitu, maiestate, peculatu, crimine falsi, de sicariis et veneficiis, de parricidis sunt additae, in quibus oratori non iam ad popularem levitatem, ut an­tea in comitiis facile ab accepta persona flectendam, sed ad gravissimo­rum virorum mentem et animum, ad iudices dicendum erat. Neque cri­minum delatio et reoruin postulatio a magistratibus solum et ex offieio fiebant, sed a quocumque privato, „ut inetu contineatur audacia." 1) Quod factum ita est, ut non pauci essent, quorum vitae ratio munere quasi accusatorio contineretur. Praesertim, quum tempóra ampliores, quam nmquam antea suppeditent materias. Accedit enim splendor reorum et magnitúdó causarum, quae et ipsae plurimum eloquentiae praestant. „Nam multum interest, utrum de furto aut formula et interdicio dicendum liabeas, an de ambitu comiti­orum, expilatis sociis et civibus trucidatis." 2) Hic Africanus latro, fra­trum cruore notatus Iugurtha, immensa thesauri copia quum sibi nefan­dissimorum facinorum acquisivit incolumitatem, tum omne senatus opti­matiumque decus eadem abripuit. Hic parricidale telum domi stringitur; sic in urbe una, sicut in binis castris dissidetur; hic Marii inexplebilis honorum fames Sullaeque crudelis ulciscendi cupido totam Urbcm re­plet funere atque victoriam coronat ruinis. Amborum quidem imperio li­bera vox opprimi violentia et inetu videbatur eratque in foro ab orato­í'ibus ad tempus solitudo: depulsis autem auris pestiferis tanto potenti­1) Cic. Pro S. Rosc. Am. 20. — 2) Dialóg. 37.

Next

/
Thumbnails
Contents