Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

39 cipiorum copiam opera liberae sortig hominum in Iatifundiis opus esset, vulgo saepissiine, quae ad vitám in dies ferendam exiguntur, vei ea de­erant. Pressum rerum angustiis avide invidiaque quosdam lioc ipso tom­poré immensas nugarum facere expensas cernebat. Provinciáé iniqua praetura, equitum avaritia, tantum quod iniurias vindicandi copia deerat, pares ferendis iis videntur. Tani perpetuae, quibus obnoxiae erant quum vexationes, tuiri de iis querelae et tantum odii bonorum pectoribus de­derunt, ut singulari lege Calpurnia repetundaruin 605. quaestionibus perpetuis aequitati caveretur. Pars sic elata ambitibus procul omni negotio, sine victu tectoque nova et plura semper postulans Romae circumvagatur apto duci semet traditura; pars ingemiscit aerumnis: nemo fere contentus sorté vivit. Aptissima signa, quae, ut auram depellerent infectain, tempestas scquere­tur. Nihil, tantum ille quis, ex quo inotus originem sumerent, defuit. Ne­que tempóra suos uinqnam non habuerunt. Quid vero est, quod calcaris instar, animoruui motus incitat, regit, ut praescripta via, vei potius extra terininos ruerent ? Nihil forsitan, ut exemplis docemur, quam vehemens et aecomodata sensibus oratio, motu­um inseparabilis socia. Ubi igitur utile et necesse et possibile proponun­tur et suadentur; ubi videndum est, quomodo aqud improbos recta obti­neantur; quomodo animus eorum non pro ipsa honesti natura, quam illi non respiciunt, sed laude, vulgi opinione, 1) aliquando metu permoveantur, quomodo tamen modus servetur, ne obiurgantibus similiores sint, quam suadentibus; ubi oratione oinnia reguntur: deliberativum orationis ge­nus, auctum et polituxn amplioribus Graecorum studiis, recentibus et pulc­herrimis floribus ornari cui non videatur. „Nam quo saepius eloquentia ste­terit tamquam in acie, quoque plures exceperit et intulerit ictns.: tanto al­tior el excelsior et illis nobilitata diseriminibus in ore hominum agit." 2) Media in republica omnes versari, studio videndi et audiendi et gubernandi magis, quam unquam, foro addictos ccrnimus, ut haec Lu­cilii verba habeantur : Nunc vero a mane ad noctem, festő atque profesto toto idem pariterque die populusque patresque iactarc indu foro se omnes, decedere nusquam, uni se atque eidem studio omnes, dedere et arti: verba dare ut caute possint, pugnare dolose, blanditia certare, bonuin simulare virum se, insidias faccre, ut si hostes sint oinnibus omnes. 3 Cuius non exigua pars hoc eodem tempore iudiciis tribuitur, de quibus 1) Quintil. III. 8. 39. — 2) Dialóg, de Orat. 37. — 3) Fragm. in Uernhardy : Kom. Litt.

Next

/
Thumbnails
Contents