Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

5. §. De genere deliberativo ad principalem eloquentiae lau­dem et in nonnullis ad vitiosum genus rabularum perducto. Quum fervore ct studiis animi aestuant, ut non ipsi sokan ardeant, sed iidem motus in alios quoque perfundantur, si quae autem obstent impedimenta et opposita adversariorum studia, vincantur: ex uberrimo hoc fonté profusa scaturit oratio. Si vero non de privatis rebus ad pri­vatos, sed ad populum de summa rerum, praesertim de iniuriis et salute dicatur, num quid hoc ad excitandos et capiendos animos et conster­nendos habeatur amplius ? Magna eloquentia, sicut flamma, matéria ali­tur et motibus excitatur et urendo clarescit; eadem ratio in nostra ei­vitate eloquentiam provexit. 1) Deleta enim Carthagine et potestate unica, quae augenti in dies imperio resistere terroreinque incutere valuit, e vivis sublata, ab armo­rum strcpitu ad res domesticas omnes versi sunt. Aliud interim omnino genus optimatium a maioribus, acerrimis rerum patronis, successit, quod orbatum semet accepta famae glória et potestate tendit, etsi omnimodc iustis et iniustis retinendi conatibus agitatur. Quo minus habetur dignum partibus, quas agebat, eo magis anxius cavet, ne quis earum homo no­vus particeps fiat; quo ineptiores regendis rebus publicis, in honoribus appetendis eo diligentiores. Non autem, ut maiores olim, bene in rem pu­licam factorum virtute, sed favorem populi prensatione, stipis divisione, ludis publicis quaerentes et exorantes. Quos dein non tani augendi pu­blici, quam proprii boni cura ductos esse res patet. Quibus enim vitio foedatis manibus rem familiarem dissipaverant, iisdein graviore adliuc focdandis ut publico munere eain ex provinciis recuperarent, hoc studio dúcéban tur. Ut vero gravissimum ómen est haec a pristinis moribus aversio, non minus perniciosum summa populi inopia. Quum enim omnes pene fundi in Italia aliquot familiis congesti cssent, neque ob ingentem man­i) Dialóg, de Orat. 36.

Next

/
Thumbnails
Contents