Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
37 bant, Graeca studia, quae horuni oratione primum commendantur et alienus a turbulentae aetatis fervore dicendi character íecerunt. Ut igitur eloquentia propriarn Romani exueret naturam et quam artificius componenda e praeceptis rhetorum, quorum in Graecia plurimi ab Aristotele deficientes discipüna sua contineri eam velle videntur, in scholis traderetur, non ad hoc Graeca studia, hic coepta solummodo valuerunt. Nemo enim studuit eloquentiae Romanonim, nisi ut in causis atque in foro eluceat; quum apud illos eloquentissitni homines remoti a causis forensibus omnem ubertatem et quasi silvam dicendi in história scribenda 1) in et philosophia 2) condebant, causas vero forenses — ut ipsi loquebantur — agrestioribus Musis reliquerunt. 3) Graecis adeo nunc ternporis non ut ad vitae usum utilior fieret colebatur; sed ut artificium persuadencli quam perfectius in se liaberetur. In foro nostra haec, ubi nata est, mansit; ex omnium autem rerum scientia ut augmentum carperet, ut eis artibus pectus exuberaret, in quibus de bonis ac malis, de honesto et turpi, iusto et iniusto illa deliberationis, hac iudicii matéria' 1) disputatur, et ut sermo politior tiat, hoc Graecorum studiis debetur. Et si hoc in laudem eorum merito vertitur, ne plus hic tribuamus, iam Quintilianus cavet, quum tot reperiri in oratione ingeniorum, quot corporum formás perhiberet. 5) Monstrat enim artem in propria retineri via, quum pro cuiusque loquentis ingenio, ut fit in artibus, varié formatur oratio. 1) Cic. De Orat. II. 13. — 2) Cic. Orat. 3. — 3) Ibidem. — Dialógus de Orat. 30. — 5) Quintil. XII. 10. 10.