Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

1. §. De eloquentia nalurae et arlis. „Flexanima et omniinn regina rernm oratio." Pacuvina in Hermione. Natura hoininem conciliat homini et ad orationis et a<l vitae soci­etatern. 1) Rationem ut habeat, prae omnibus exomavit, quae non rerum terminis neque sensibus contineatur ; animo complectatur cuiusque, quod verum, pulcherrimuin atque optimum est, delectationem; intimo sensu monitus ultro semper, quin fines proponantur, progredi et numquam re­cedere a studio semet perficiendi suum esse coguoscat. Excellens hoc naturae donum est, ut numquam eo, quod habét, contentus sit. Quum autem plura et maiora obsistere et impedimenta removenda esse videt, eo fortius studio urgetur: certamine vires explicantur atque firmantur. At si non sive corporis vires, sive animi facultates sine contentione ex­plicari, neque contentionem sine perficiendi studio nasci, neque studium eiusmodi sine cupiditate et ratione fieri acceperimus : iam necessitate qua­dam nos ad communem vitám duci dicemus. Hane enim habere omni­um, qnaecumque humana et nobilia, praeclara et admirabilia existunt, virtutis et libertatis ubertatem, iam vei id ostendit, quod tunc primum a fera agrestique vita ad humánum cultum est coeptum deveniri, quum affectus communes et indigentiae et vinculum quoddam eiusdem naturae alterum alteri adiunxit. Quo ex fonté res, causae et studia communia sicque vita communis oriuntur, exinde et commercii necessitatem et modum habeamus oportet. Ex dolore querendi, indigentiis petendi, obsccrandi, consultatione sua­dendi dissuadendique nascitur copia; modus autem est facultas loquendi: eloquentia. Nam eloqui est omnia, quae mente conceperis, promero at­que ad audientes perferre, sine quo supervacanea sunt priora et similia gladio condito atque intra vaginam suam haerenti. 2) Quod ore profertur, oratio est. 3) i) Cicero : De Off. I. 4. — 2) Quiutilianus : Iustit Orat. VIII. Prooem. — 3) Cio. Orator. 19. 1

Next

/
Thumbnails
Contents