Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

34 At quod diximus stabilitam esse communem illám populi Romani indolem, ne videatur inane, propriae ingenii artes, usum ubique respi­cientis, quibus publica vita regebatur, iuris prudentia et eloquentia, ni­hil adhuc patria origine degcnerabant. Discere in ludis, quomodo ex praeceptis perspicue et apte res proponatur et auditorum mentes artifi­cio capiantur, pro aequitate non ferebant. Neque si quid artiücii videtur, aliud, nisi ingenio ducta, exemplis aucta ornata facultas iu­dicatur. Singulis enim, qui ut dicendi rudimenta ponant, fórum ingredi­untur, ne proprii tantum modo laboris via in profectu esset, non adhuc rhetorum praeceptis, sed exemplis cautum est. Juvenis nempe imbutus domestica disciplirra ad cum oratorem, qui princeps in civitate habeba­tur, est a patre deductus. Hunc sectabatur, liuius omnibus interfuit ac­tionibus sive in iudicio, sive in concione et sic pugnare iu proelio dis­cebat, inter ipsa discrimina, ubi nemo impune stulte quid aut contraria dicit, ([uin et iudex respuat et adversarius exprobret, ipsi advocati a­spernentur. Hic et doctrina ex institutis populi et legibus et prudentia iuris alebatur; hic etiam, quamprimum data facultas est, publice accu­sando vei causam dicendo exercitiis vacabat, ut quae optiina cognovis­set, tencret et perficeret seque populo iam ante magistratus commenda­ret. Exinde orta est numquam deficiens illustrium oratorum copia et factum, ut priusquam artis praecepta traderentur, forensis usus plures pepcrisset practicos oratores. Non modo ignorant maximam vini oratoris in concitandis hominum animis existere euroque apposite ad persuaden­dum Ioqui, qui acuto pervestiget ingenio, quid audientes exspectent: ne­que id eos latét, quo modo perturbatio animi creetur. Cuius artis consilio applicatac primum aliquid in S. Sulp. Galba vi­detur, qui sine controvcrsia omnibus ea aetate sollertia et prudentia praestitit.') Sive enim Graecis studiis, quibus aliquid temporis dederat, 2) sive ingenii feiicitate eo elatus est, ut princeps diceudi artificio utere­tur. Nun solum tantam probationi vim subdidit, ut collectis similitudini­bus, allatis exemplis et conclusionibus rei, quae antea minimé vera esse videbatur, veri spéciéin tribueret: sed egressus a proposito ornandi et delcctandi et favorem quolibet modo conciliandi nova quaedam in orati­onem intulit. Scite rem commendat, communibus utitur locis, 3) commi­seratione autem quam plurimum potens, qui hac maximé arte a Cato­ne accusante se eripuerit. Quum enim ob períidiae crudelitatem in Lu­sitanos, quos in deditionem receptos immani dolo perdiderat, rogatio a L. Scrib. Libone 605. promulgaretur, complexus duos filios üde populi Romani implorata et liberis in gratiam commendatis ita miserabiliter pro l) Cic. Brut. 21. Sueton. Galba 3. — 2) Cic. De Eepubl. III. G. — S) Cic. Brut 21.

Next

/
Thumbnails
Contents