Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

35 se locutus est, ut rogatio, Catone et.si acriter resistente, antiquaretur, postea vero crimine solveretur prope nullum ferens triste suffragium. 1) Tres exstiterant in hac causa orationes: duae adversus Scriboniuin, una adversus L. Corn. Cethegum, qua Lusitanos propterea caesos esse fate­tur, quod eos castra in Romamim exercitum parare compertuin liabuerit. 2) Eadem vi et miseratione et maiore adhuc diligentia ornatum fuisse ac­cepimus dictam pro publicanis, qui caedis postulati causam C. Laelio primum traditam, quum liic nihil prodesset, ipso suadento ad S. Gal­bam detulerunt. 3) Dio, qui comperendinatione supererat, in consideran. da causa posito tanta gravitate, tam accurate et vehementer dixit, ut nulla fere pars orationís silentio praeteriretur 4) et soluti discederent accusati. Tantum potestatis acriter et apte ad flectendos animos dicendo as­sequi potuit et; loquenti sermo antiquitatem magis adhuc Catone redolens 5) parum detrahit. At in scriptis non pari modo hae virtutes legebantur forsitan quod non habendas, sed habitas litteris signavit et quo naturali fervore animi incendebatur, postea, quum scripturus stilum apprehende­rit, motibus animi deficientibus eodem amplius adiutus non videtur. ITaec scriptarum exi'itas intelligencia, qua plures ne argumentis quidem et 110 minibus servatis intereidisse traduntur. 6) Diversam ab ista hominis et orationis indolem in C. Laelio experi­mur, qui eandem cum P. C. Scipione Aemiliano vitae et studioruni ra­tionem sequebatur splendidissimi in invicem favoris speciem et pcr­petuam praebentes memóriám. Addicti Graecis litteris non solum stúdi­ósé Diogenem et Panaetium Stoicos audierunt, 7) sed Graecorum con­suetudine domestica palam utebantur, 8) ut neque in itineribus. quae le­gati susceperunt, ea carerent. Quum utorque in mediis rebus publicis versatus esset, in oratione partium, quas agebant et ingcnii et studiorum eas testes dederunt, quibus cur non simul cum Graechoruin fervore afferantur, moveamur. Quam Laelius de collegiis in legem Liciniam 609. orationem ha­buerat et 11c a populo crearentur, ut ceteri magistratus, et collegia sa­cerdotum, ex more maiorum et sacris populi Romani efficaciter vcta­bat; non secus duae pro publicanis dictae 616. et adversus legem Pa­piriam de tribunis reficiendis 623. auctoritate et lenitate omnes et ele­gantia distinguuntur. De collegiis praesertim habita ita dulcis et venusta Ciceroni arrisit, ut aureolam oratiunculam laudaret. 9) Fidem vero, quum artibus forsitan Gracchoruin ct Papirii adversariorum in iudicium voca­tus pro se dixisset, in ornatissimo viro, et aptam consternati animi quere­lam adfuisse, quum de Scipionis laudibus utroque huius nepoti : Fabio 1 0) ij~Val. Max VIII. 1. 2. — 2) Liv. Epit. XLIX. — 3) Cic. Brut. 22. — *•) Xbi­dcm. — 5) Liv. Epit. XLIX. — 6) Cic. Fin. II. 48. —• ') Cic. De Orat. II. 37. — ») Cic. De Nat. Deorum. III. 2. — ») Cic. Pro Mur. 36. — W) Schotia in Cic. Or. pro Mii. apud Meyer: Rom. Or. fr. 3*

Next

/
Thumbnails
Contents