Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
4. §. Graeca studia quam vim in orationem et quando primum eflecerint? Aliae res aliam pandunt viam, qua ad altiora tendatur. Finitimae latio regiones: Etruria, Sabina, ager Volscorum Romanis paullatim induuntur cultu et moribus, cuius rei testes et earum linguae nullám prorsus memóriám et antiquissima habemus in iis Latino sermone monumenta. Coloniae et assignationes omni in Italiae dispersae ut imperii, sic et linguam moresque vulgandi totidem fere auctores fuerunt; quod factum est sensim occulteque nihil adnitentibus Romanis, imo, quantum in illis erat, prohibentibus, ne iniqua gentium conditio tollatur linguae culturaeque unitate. Cedendum autem proxime íuit potentiori fortunae. Ea semper est ingenii alaeritas et praestantia, nixa latiore linguae usu praeclaris litterarum virtutibus, quam in incultos vim habere etiam invitos fateamur. Exinde ducta prímám per colonias ad meridiem origo cum Graecis comercii. Apulia quinto iam Romae seculo maioris Graecam sua lingua aestimavit et Tarentinorum cum vicinis mercatura nova semper adtulit Graeci cultus incrementa. Sabellis, quantopere primum omne, quod alienum esset, repudiantibus, occulte et pedetentim ii móres et litterae insinuarunt et quamquam longius Samniorum et Latii lines distabant, in legibus, religione, fabulis liuius ubique consuetudinis deprehendimus indicia. Neque dubium est, qui a eadem et Romám tetigerit fortuna. Haec iam in divino cultu, qui a Tarquiniis inaugurabatur, haec in consultantandis libris fatalibus et oraculo, 1) quod Delphis est, cernitur; haec in legatis, qui legibus Graecorum incumbentes studiorum fructibus in leges patrias uterentur. Capto Tarento 483. primum lingua in ore nobilium praecipue circumferri videtur; bellis vero Punicis paullatim in usum venire quotidianum. Quem linguae usum litterarum notitia excepit et ita quidem, ut omnia fere seribendi initia ab illis repetantur neque ini) Liv. XXII. 27.