Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

29 quem eundem in vitae finibus, quem médium eins spatium tenentem cernimus, facile non tam mitiorem ex severo, qnam contra asperum et acerbum, dato etiam Graecarum litterarum favore, f'actum iudicamus. Imo rigidum nonnuraquam, quum non tantum in eos, qui male de republica sint meríti, invaserit, sed etiam viros excellentes, quod non priscam vitae ruditatein solam patriae profutuiam tenuerint, neque om­nia, quae alienum sapiant, prorsus contempserint leniorique disciplinae indulserint. Sed qua morum rigiditate, quo in omne, quod non Rorna­num sensum spiret, odio non semper iustos temperantiae limites obser­vare videtur, eodem et continuo illo certandi usu et vita in mediis re­bus acta ut in genere, sic in viro est parta et aucta eloquentia. Et, quod singulare prae omnibus meritum est, sacrata seriptis omnis generis, de quibus, quum praeter fragmenta deessent nobis legentibus, apte ex traditione iudicari licet. Cicero enim amplius centum et quinquaginta earum legisse testatur.') Habitae vero in privatis causis solius ante Ci­ceronem fuerunt, quas seripto mandatas esse certo scimus. Castissimam prae se ferunt Romanae elquentiae indolein et for­main quandam ingenii, non secus ac exercitii fructus atque studiorum, praesertim iuris et antiquitatum. Nulla enim ars neque privata neque publicae rei gerendae defuit et versatile ingenium sic pariter ad omnia fűit, ut natum ad id unurii diceres, quodcumque ageret. 2) Auctoritas, quam neque adversarius non verebatur et quae auditores conciliat plu­rimumque in deliberando valet, gravitatem, acumen ingenii et constan­tissima mentis ratio et innocentia morum potentiarn, acerrimi afFectus et sanctissimum consilium vehementiam loquenti dederunt. Quis illo gravior in laudando, acerbior in vituperando, in sententiis argutior, in docendo edisserendoque subtilior? 3) Quod de animorum et linquae ha­bitu Romanis proprio attulimus, a nemine integrius Catone profertur. Eloquendi praecisione et probandi claritate rebus magis et sententiarum gravitate, quam dicendi forma nititur. Omne superfluum et vanurn quum odio persequeretur, Laconica brevitate loqui sólet.Contionatur infeste 4) et ea celebri orationis vehementia (ösivórrig), qua cum Demosthene compararc aliqui non dubitaverint. 5) Non parum studii apte componendis orationibus dedisse, cogitasse dein de fine oratione assequendo variisque loquendi generibus, osten­dit libellus „De Oratore ad Marciim filiuin" insCriptus' qno primus ex Ro­manis in orandi praeceptis aliqua condidit. 6) Id ipsum suadet traditus de illo seribendi modus 7) causarum illustrium, quas defendit, a sene confcctas esse orationes. Sapientissime quidem hoc ab eo factuin, quo i) Cic. Brut. 17. — 2) Liv. XXXIX. 40. — 3) Cic. Brut. 17. — *) Frouto : Ep. ad Veruni. — 5) Plut Cato. 4. Appián. Hisp. c. 39. — «) Quintil. III. 1. 19. — ?) Cic. Cato M. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents