Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

30 ostenderet a principio eloquentiam Romanam propria niti virtute. Haec eadem in eius praeceptorum capite: Orator vir bonus dicendi peritus 1) et in consuetudine initio deos appellandi videtur. In externa autem sermonis specie frustra quid Tulliani quaereres. Antiquior et non satis litteratio usu politus neque per necessarios gra­dus evolutus aspera et horridiora verba túlit, quorum in enuntiando du­rities ad aevum pertinet pertinet Naevianum. Non forsitan apte caden­tem numerum et sonoram iunctionem, etiamsi mitiore lingua uti potuis­set, anxie quaesisset, quod simplicitate et gravitate distetisset, neque pro­positum suavitate delectandi, docendi magis fűit et impellendi auditores: nunc autem ea loquendum ei fűit, quam tempóra tulerunt. Ex omnibus ceterum praecurrere aetati et magistrum exercitio factum aures prae­bentibus non inepte iudicamus. Nemo ex aequalibus, quamquam dicendi usum haud dubie tene­bant, maiorem hunc laude aequavit. Neque tamen P. Corn. Scipionem, inter primos principem, internobiles eminentissimum, qui terrore Hannibalis et Cartbaginis rempublicam liberavit et ob eximium animum divina stirpe satus credebatur, omiserim. Nulla quidem ingenii monumen­ta litteris mandata dantur, 2) sed quum auctoritate multum valeret ad cives et imperátor ad milites et oratio ad populum ab eo corruptionis accu­sato habita esse traderetur 3), nota in frag ment'o apud Gellium, 4) disertum fuisse inficias non eundum. T. Sempronius Gracchus, illustri fainilia clarus, legatione functus ad Rhodios Graeco sermone exorsus est erationem, 5) quae seripto tra­dita venit ad Ciceronem. Ferebatur etiam pro P. Scipione Africano dicta B), de qua ceterum omnia prorsus incerta sunt. L. Aem. Paullus consul 572. et 586. convenienter eruditus usu­que frequenti doctus potentem habuit vocem, qui post devictum Perse­um regem memorabili oratine et digna Romano principe de rebus ges­tis loqueretur. 7) Val, Maximus ex ea clausulam affért, 8) Livius autem pro Aemilii mente novam orationem condidit. Non minor ducit me ratio, ne Qu. Caec. Metelli, cui nomen gló­ria partum Numidico, qui amplissimis consulatus, censurae et imperato­ris laudibus non mediocre oratoris iunxit. Exstitit Augusto, 0) eius de prole augenda oratio, ut cuncti cives uxores ducerent, 1 0) cuius fragmen­tum aliquod apud Gellium legitur 1 1); alia legem agrariam Tib. Gracchi impugnavit. Gravitate et fide cognoscuntur. „Tanta enim honorum at­l) Plin. Epist. IV. 7. Quint. XII. 1. 44. — 2) Cic. De Off. III. 1. — 3) Liv. XXXVIII. 50. — Noct. Att. IV. 18. — 5) Cic. Brut. 20. — 6) Liv. XXXVIII. 56. — ?) Liv. XLV. 41. — 8) Val. Max V. 10. 2. — 9) Sueton. Aug. 89. — ">) Liv. Epit. LIX. — U) Gell. Noqí. Att. I. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents