Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
27 tati; in Pansani equo privatuni; in Qu. Sulpiciuin, deditum luxuriae; in Oppium, quod vectigal vini redemptuin non solvisset; de Minucio Thermo, cur ex senatu motus esset; de signis et tabulis in Lepidum vehementissima et in eos, qui sibi Romae vei in provinciis statuas et tabulas collocare solebant, ut huic hibidini modus imponatur. Non alio fine et dicendi modo et potentia signatur de vestitu et vehiculis, ut quae pluris, quam XV. millium aeris essent et mancipia maiora annis XX. in censum ferrentur et decies tanto pluris, quam quanti essent, aestimarentur. 1) De dote habita severe increpans mulierum efFusiones dotem earum lege circumscribendam esse putat; laude extollit veterum matrimonia, probat impérium mariti et ius multandi uxorem vino sopitam et necandi in adulterio deprensam. 2) Alia. quum largitiones ex praeda, fraudationes, corruptiones factae essent, praecepit, quanta eius pars aerario, quanta imperátori et militibus conveniret, neque Graecarum artium opera in privatorum domibus absconderentur, sed in templis et foro statuanturAlia vanae iactantiae obstitit, quum quos de praeda artificiosa opera, statuas aureas, coronas, clipeos cornponi curasse intelligeret, tantum quae de hoste spolia capta essent, ea in templis afiigere inssit. Plures adhuc inveniuntur ex eodem censoris munere, quae partim ad cultum agrorum, partim ad publicas aedes et publicos proventus pertinentes eandem tenent mentem et studium. Ut nullám fere causam, sive in senatu deliberaretur, sive in comitiis suaderetur, silentio praeterire ferventissimus, quo ornatus est, animus patiebatur, ita neque in iudiciis reorum accusator, neque innocentium patrónus deerat. Auctor fűit, ut Corn. Scipio Asiaticus damnaretur, quod plus ab Antiocho rege accepisset, quam in aerarium retulisset, oratione, cuius descriptae memória a Livio teste traditur. 3) Non secus in celeberrima Hispanoruin causa institit, ut Phurius Filus, de cuius avaritia et superbo dominatu múltúin conquesti sunt, gravissimis criminibus pressus exul profugeret. 4) Inclitam orationem etiam pro Rhodiensibus dixisse 587. et in quinto Originum libro retulisse legimus 5) ne quorundam temeritate in populum Románam publice loquentium et castris Macedonum regis dimicantium de omni civitate poena posceretur. Postulavit Thernum 587. ut Ptolemaeum minorem restitueret, legatum, quod non innocenter rem gesserit. Quum autem neque his solum, sed et aliis non paucis praesertim nobilium in iudiciis se opposuisset, quos eosdem assidue in deliberationibus exercuit, non est mirum, si perpetuis reprimendi studiis et populi favoribus evertendi obnoxius conspicitur. Senatus et populi comitia írequentissima fuerunt testes contentionis, quae a principibus civitatis: i) Liv. XXXIX. 44. — 2) Gell. Noct. Att. X. 23. — ») Liv. XXXVIII. 54. — *) Liv. XLIII. 2. — 5) Gell. Noct. Att. VII. 3. Liv. XLV. 25.