Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

28 Galba, Furio, Scipionibus, Ac. Glabrione, T. Flaminio potissimnm in eum orta est. Ita, ut non facile dicas, utrum magis presserit eum nobi­litas, an ille nobilitatem. Sed numquam loco motum neque labentem vi­derant, nec visuri erant, qui rupis instar in invidiac fluctibus steterat. Innocentia enim et intima recti fiducia et in dictis potentia erat, quibus tegebatur. Jam ex a. 560. inscripta oratio : „Ne impérium sit veteri, ubi novus advenerit," dicta post bellnm in Hispania, quum a Scipione in provincia successore non statim inde egressus argueretur, eius contenti­onis speciem túlit. Eiusdem consulatus anni est oratio de apparatu vei de sumptu suo, quam accusatus, quod non publicae pecuniae in provin­cia pepercerit et in administranda ea luxuriose egerit, habuit. Reddidit omnem rerum gestarum rationem et apparatum sumptumque, quo et publice et privatus usus fuerit, exposuit. Etiam fragmentum, quod su­perest apud Frontonem T) adversus M. Cornelium, ad hanc spectare vi­detur, in quo elegantius omnibus adliibitam praeteritionis figurám legere licet. Iubet enim tabulas, quibus bene in rempublicam meritorum facta continentur, prolatas legi et quae de propria laude lecta erant, unum­quodque silentio praeteriri, „ne invidiae sient." Plures in hac causa quum fuerinl accusationes, plures et orationes a Catone ad se defenden­dum habitae, quae in libro : „M. Catonis liber dierum dictarum de suo consulatu" scripto mandatae in aliquibus fragmentis apud Charisium 2) servantur. Dixit in Thcrmum 565. a quo dies dicta in eum videtur ; de sua innocentia in causa ceterum parum cognita, qnod legátus haud in­nocenter exsecutus mandata fuerit; iterum suam causam aetatis anno sexto et octogesimo — ut Val. Max. putat 3) — égit adversus Cassium Longinum, ita quidem, ut in nulla parte fractas esse vires palam fieret „quia omnes in statu suo aequali ac perpetua industria continebat." Celeberrima autem est, in qua 605. iamiam vita excessurus et, ut Livio visum, 4) nonagenarius Serv. Sulp. Galbam, frustra ab aliis, quum et ipse minimé indisertus neque iners in loquendo fuisset, iinpetitum, sum­ma contentione nefandae crudelitatis in Lusitanos accusavit. Orationis in annalibus eius inclusae notitia Livius adhuc fruebatur. 5) Praecipuae hae quidem, sed non solae ex eius causis afferuntur, de quo traditum est quater et quadragies causam dixisse et neminem sae­pius postulatum et semper absolutum. 6) Haec mutua contentio fecit, ut omuem animum acrius in proposi­tis defigeret; ut haec indurescerent, neque amplius evelli neque infir­mari iam ex viri indole possent, quae, ut ferrum in igne et tunsum malleo, ex impetu robur cepit nusquam frangendum. Etsi solus numquam certa­re destitit, numquam animo conceptam mentem mutavit et si non ad un­l) Meyer : Orat. Rom. fragm. — s) Meyer : Orat. Rom. frag.n — 3) Val. Max. VIII. 7. 1. — *) Liv. XXXIX. 40. — 5) Liv. Epit. XLIX. — «) Plin. Hist. VII. 27.

Next

/
Thumbnails
Contents