Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

26 retur. 1) Quam orationem Livio non adfuisse, quum ipse aliam compo­suisset, ex iis, quae de Livio diximus, creditur. Dixit 562. in legem Ju­niam, försitan quod minus severam in foeneratores esse existimavit; quae dissuasio ita popnlo piacúit, ut lex abrogaretur. Quum autem múl­túm in senatu de eiusmodi vitio deliberatum esset et quum Catonis sen­sum de eodem ex Cicerone 2) maxima severitate iudicantem nosceremus, proxima est suspicio saepius eum in id publice invectum esse. Duas in Minuciurn Thermum habuisse comperimus 564. unam, qua triumphus ei denegaretur, quod decein homines liberos in provincia crudelissime ne­cavisset; alteram de falsis pugnis inscriptam, quas in triumphi petitione finxisset. Quattuor adversus M. Acil. Glabrionem 565. quem censorem fieri, quod aliquantum ex Antiochena praeda fraudavisset, vetabat. M. Fulvio Nobiliori, qui in Aetolia exercitum largitionibus eorrupisset 567. triumphum derogandum esset censuit. Suasit legem Baebiam de ainbitu; ad Athenienses missus est ab Ac. Glabrione legátus, ut in bello cum rege Antiocho Romanis eos adiungeret; dixit pro lege sua, qua antiquam ob­livioni concessam renovavit, ne quis iteruin consul fieret; pro mille Achaeorum obsidibus, ut liberi in pátriám redire possent; et plurimas de tribunis militum, de re Macedonica, de aedilibus vitio creatis, de au­guribus, de rege Attalo aliasque deliberationes, quaruin nulla alia magis ferream viri indolem spirat, nisi quae quattuor perniciali odio flagrant adversus Carthaginem 604. Sed íelicissimum eloquentiae motum, quibus in luxum ferebatur, illae dederunt: pro lege Orchia, convivarum numerum praescribenti; pro lege Voconia, ne luxuriae feminis haeredibus amplior copia daretur. Huc potissimum spectant orationes ex munere censorio 570. quo seve­rius adhuc, ut castigare se nova flagitia et priseos revocare móres pro­miserat, 3) corruptos vexavit, habita in eos, quos senatu motos vei equo privatos notavit ceterisque in rebus, quae censoribus curae fueruut. Fraginenta ex viginti sex eiusmodi orationibus inveniuntur. 4) Longe gra­vissima in L. Quinctium est, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere Quinctium in senatu ne fráter quidem T. Qu. si tum censor esset, potuisset. 5) Alia in Manilium libidinis accu­satum, quod is uxori coram filia oscula dederit; in L. Corn. Scipionem, cui equum ob defraudatam Antiochenae peeuniae partém ignominia causa ademit; in L. Veturium de sacrificio, qua equum ei ademisse vi­detur, quod sacrificia stata deseruerit vei negligenter commiserit et quod habitus eius pinquis et corpulentus et laboribus bello tolerandis impar fuerit. Eiusdem generis sunt, quibus multa dicta L. Furio est ob aquam publicam derivatam et aversam; de moribus Cl. Neronis, ignominia no­i) Liv. XXXIV 1. — 2) Cic. De Off. II. 25. — 3) Liv. XXXIX. 40. — •*) Me­yer: Rom. Orat. fragm — ») Liv. XXXIX. 42.

Next

/
Thumbnails
Contents