Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

18 beat, enumerat Aristoteles 1): „itEQÍ óv ^ov^svovrai návrsg xal tceqI a áyöQSvovőcv oí ffvfifióvÁ.evovT£g rá fiéyiGtk Tvy%ávet névre zbv á^iWabv ővxa • ravra ő' éarl tísqI te itÓQav xal Ttolépov xal slQrjvrjg, izi iceqI <pvkaxf]$ rfjs %d>Qag xal tűv slőayofiÉvcov xal é^ayo[iévcov xal jcsqI vo­uö&sGÍag. Gravissimum autein genus esse et dignissimum eloquentis nomine oratorem, qui hoc excellat munere suadendi et dissuadendi, ostendit summa dignitas populi, ad quetn habetur; gravissima causa reipublicae, maxiini motus multitudinis, in quibus concitandis potissima pars orationis cousumitur, quae omnia grandiorem quendam et illustrem dicendi mó­dúm exigunt. Saepissirne enim aut cohortatione, aut commemoratione aut in spem, aut in metum, aut ad glóriám dirigendi auditores; saepe etiam a temeritate, iracundia, spe, iniuria, invidia, crudelitate revocan­di. 2) Nobilissimum quoque est, veros affectus quod maximé postulat; 3) studium boni communis maximé prae se fert; quod dignitate ingeuii et incorrupti animi et auctoritate maximé continetur et remotius distat a t'ailaeiis, quae in Graecorum iudiciis adhibitas priora iam tempóra alue­runt. Aptissimum Romanae gravitati. Nihil certi in prior uin usque ad Punica certamina seculorum mo­numentis, ut aliquam horum temporum orationis speciem inspiciamus, habemus; coniectura tantum ad suspicandam eius gravitatem et vehe­mentiam et brevitatem ducimur. Nam eos ipsos, quos nominavi, ortores habitos esse aut ullum eloquentiae praemium fuisse nullibi nos legere licet. 4) Plures quidem inducuntur loquentes ab annalistis et Catoue ; 5) quid autem de his seutienduni sit, plánum fit ex Livio, qui priores iisdem vestigiis sequebatur, quum ipse dicat 6) : „in rebus tam antiquis si quae similia vexú sint, pro veris accipiantur, satis habeam." Plurimae inserun­tur ubiquae orationes, ut loquentis animum Herodotis et Thucydidis mo­re simulacro quodam ostendant, proferant causas agendi et fines: auc­tor ita parum pro veris eas haberi voluit, ut neque in temporum rela­tione erroribus liberae essent, neque antiquum sermonem imitari stude­ret. Quavis eloquentiae laude dignae sunt, quae ab illó praeter memo­ratos Qu. Fab. Maximo ad Aem. Paullum 7) et de consulibus creandis, 8) M. Junio in senatu pro captis ad Cannas Romanis et contra M. Tor­quato 9), L. Marcio 1 0) caesis Scipionibus in Hispania duci ad milites et aliis tribuuntur; verum si mixtim cuni Hannonis, 1 1) Pacuvii Calavii 1 2) et pluribus Hannibalis leguntur prorsus eodem dictionis charactere, quin distinctio aliqua ponatur, etiamsi concederetur orationes Hannibalis a l) Arist. Rhet. I. 4. 7. — 2) Cic. De Orat. II 82. — ») Quintil. III. 8. 12. — <) Cic. Brut. 14. — 5) Gellius : Noetes Atticae III. 7. — 6) Liv. V. 21. — Liv. XXII. 39. — 8) Liv. XXIV. 8. — 9) Liv. XXII. 59-61. — 10) Liv. XXV. 38. — ») Liv. XXI. 10 — XXIII. 13. — 12) Liv. XXIII. 9 ,

Next

/
Thumbnails
Contents