Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
19 Sileno comite descriptas esse, quod oinni specie veri carere videtur: unde iIli Pacuvii Hannonisque innotuerint? Si vero has fictas esse accepiinus, quo teneamur ceteras ita diétás credere, cum quibus eodem ordine, sine discrimine afferuntur? Nihil igitur illis certi iudicii eruitur; non enim, cui tribuuntur, sed auctoris sunt. Quemndmodum in referendis rebus gestis saepius incerto antiquitatis testimonio duce utitur, quod trita verba: „tradunt, traditur, memória traditum, fama est, et plures tradidere auctores et fama obtinuit, dicitur, creditur, satis constat, sunt qui ferant, qui scribant" sat clare monstrant: nonnuniquam et in orationibus sic locutos fama accepisse confitetur. 1) Ex annalibus, vei ex fama sunipsit rem dicendi materiam, ornavit dein exccllenti, qui in omnes scribendi species Livii temporibus penetravit, charactere rethorico. Quod ut quam certius accipiamus, orationes, quas a se lectas esse sat perspicue indigitat, prorsus omittit, ut Catonis pro Rhodiensibus, 2) vei argumentum paucis referre curat, ut ex eiusdem in L. Quinctium oratione; 3) in quibus vero fama solummodo traditis amplam nactus est apposite quidem et insigniter proprio sensu dicendi copiarn, diligentissima cura eas ipse composuit et lecturorum auribus accomodavit, ut pro lege Oppia. 4) Nec refert aliquid scriptas a Livio orationes in unum colleetas esse, 5) quum ob brevitatem et in elaboratione diligentiam rhetoricorum ludi exercitii causa iis usuri fuerint. Recte proinde Cicero coniectura tantum ad suspicandum duci fatetur. 6) Propior autem et aptior se prodit suspicandi ratio considerantibus talem esse orationem, qualis ipse homo esset, orationi autem facta similia factis vitám. 7) Impérium Romanorum quod sibi Fatis Fortunaque populi Romani prae omnibus et in omnes concessum esse intimo corde fovebant, 8) praeclaram eam evolvit animorum indolem, quae patriae superbia, gravitate et constantia conficiatur. Haec effecit, ut omnium studia in pátriám convertantur; viri ingenio, experientia, virtutibus ornati per omnem vitám n occupatione fori versarentur; ut omne, quod nihil ad vitae usum conferat ut superfluum negligerent atque respuant. Neque scientiae. neque arti via in eos munita erat, nisi quae gravitati et studiis convénerit. Res gestae si quae conscribebantur, non alio fine, quam ut celeberrimorum factorum exemplis posteritas doceatur et moveatur, sunt traditae; in artibus praeter eloquentiam, que ipsa non naturae dono adhuc amplior, ut levioribus studiis, nihil ad usum invenientes, delectationis parum quaerebant. Ilaec gravitas quantum differat a Graecorum ingenii levitate. varietate iucundique delectatione, unde eiusmodi proprietates optime deducuntur, utroque sermone docei) Liv. I. 35. II. 32 III. 67. VI. 40. VII. 30. — «) Liv. XLV. 25. — ») Liv XXXIX. 42. — i) Liv. XXXIV. 2. — 5) Sueton. Domit. 10. — «) Cic. Brut. 14. — ') Cic. Tuscul. V. 16. — 8) Vergilius: Aeneis VI. 851.