Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

17 latim cepit, ut F. Camillus cives non auctoritate, sed libidine tribunicia regi conquereretur.^) Appins Claudius, vir imbutus a iuventute plebeiis certaminibus, non promtus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus in leges Canuleii, 2) Ap. Claud. Crassus ira magis, quam dissuadendi spe in Licinium*) diserté pugnantes traduntur. Neque Ap. Claud. Caecus gentis suae proles indigna fűit, qui magnae auctoritatis ab U. c. 442. censoris, 447. et 458. consulis munere fungebatur. Totus patrieiorum studiis addic­tus insita superbia 4) non parum laboris debilitandae plebi contulit; erat enim eloquentia liaud dubie praestans. 5) Quum esset assidue in foro versatus, firmare vocem iuris scientiae studiis et poeticae artis, quae orationis augmenta esse mature perspexerat, negligendum non putavit. Privatus luminibus bábuit, quum senatus iamiam pronus paci cum Pyrrho faciendae fűit, eximiam orationem, quam Cicero legisse testatur 6) aliis non nimium temere genuinam esse negantibus. Sed ex eventu, quem liabuit, optime dignoscitnr: Cineas, a rege legátus, cum donis et con­dicionibus repulsam passus est. 7) Mcminerim dein illlius, qui eadem ae­tate, eodem cum Epiri rege bello, pro indole omnino irreprehensibili iustus est apellatus, C. Fabricii, 8) inter ceteras et eloquentiae laurum temporibus adaptantis. Occurrit porro ille plebis tribunus, nomine M. C. Dentato, 9) qui in Ap. Claudium, hominem disertum, adaequatis eloquentiae usus est praesidiis. Similiter de M. Pop. Laena, flamine Carmentali, traditur 1 0) pacem inter concitatam plebem et patres ora­tione composuisse. Demum si milites a ducibus, ne continuis bellorum infortuniis et cladibus animi despondeantur et oneribus pares, victoriae autem stu­diosi sínt, selectis verbis moveri et animari; si cives a magistratibus, quo minus terribile praesens, vei imminens periculum appareat, bortari cogitantur sicque dies in Cartliaginem contentionis, reipublic.ae gravissi­mi, nóvum eloquentiae incrementum ponuntur, comprehendisse iam ali­qua videmur, quae dicendi occasiones motusque accipi solent. Fuisse igitur rerum gravitatem, studioso* earum animos et alios eodem studio iisdemque affectibus implendos colligitur; fuisse persua­dendi et movendi necessitatem eo magis dicentibus incumbentem, quo maiores instent rationes, quod propositum est, assequendi. Ex his ortum est primum illud orationis genus, cuius in sinu quasi libertatis et publicae vitae feruntur germina őrj^irjyoQÍa, 1 1) yévos 0v[i(5ovl.eurwcóv, 1 2) consulta­tio, 1 3) deliberatio 1 4) et suasoria 1 5) nuncupatum. Quas autem materias ha­l) Liv. VI. 38. — 2) Liv. V. 3. — 3) Liv. VI. 40. — 4) Tacitus : Aunales I. 4. Liv. IX. 29. — 5) Liv. X. 15. — «) Cic. Brut. 16. Cato Maior G. — 7) Cic. Brut. 14. Liv. XIII. Epitome. Suet. Tib. — 8) Cic. Brut. 14. — 9) Cic, Brut. 14. — 10) Cic. Brut. 14 Liv. VII. 12 — ») Anaximenes Rlietorica 2. p. — i«) Arist. Rhet. I. 4. 7. — 13) Cornif. III. 4. 7. — U) Cic. De Orat. I. 6. Quintil. II. 21. 18. — 15) Quintil III. 8. 6. 3

Next

/
Thumbnails
Contents