Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
16 randis, bellis continuis, ex quibus ipsa nihil lucri fecerat, excitati denegare militiam, coetus nocturnos habere, aperta seditione denique tumultuari. Senatus, dum ante portás hostes erant, omnia promisit; fusis autem Volscorum, Auruncorum et Aequorum copiis nihil tantopere, quam promissis stare, aberat. Derelicta igitur Urbe sacrum collem novi habitaculi causa conscénderunt. Pavore ingenti mutuoque metil quum suspensa essent omnia, piacúit ad plebem mitti Men. Agrippam, facundum virum, qui comparando, quam ira plebis in patres similis esset intestinae corporis seditioni, in qua dum cetera membra ventrem fame donare vellent, ipsa totumque corpus ad extremam tabem venissent, flexisse mentes hominum dicitur. 1) Ulili tamen exemplo docti non ante quam in condiciones concessum esset, ut plebis sui magistratus essent, sunt ingressi habitacula. Omnia: appellatio et promissio, discordia et quies restituta, coetus et colloquia quot iam in limine rationes, quo maiorem publice dicendi consuetudo capessat motum! Creati sunt tribuni, qui euin plebe in concionibus agerent; quibus auxilii latio adversus consules esset; qui senatus consultis, si pro populo visum esset, contradicerent; cuivis misero praesto essent sicque plebis iura invioliata servarent et augerent. Celebre momentum, ex quo plebis libertás non est perfidiae obnoxia, non superbia maiorum modus illius, sed iure finitur. Hinc leges assiduae, quibus in senatu disceptatur, quae concioni explicantur; hinc conciones magistratuum pene pernoctantium in toro; hinc procerum fac.tiones et assidua senatus adversus plebem certamina. Quum autein potestas potior muneribus, quibus in republica fungerentur, aliquos praeficiendi ad multitudinem devenisset, quae optime suadendi et persuadendi facultate regebatur, hac sibi ambeuntes aurae popularis captatores animos conciliabant. Quae singula etsi distrahebant rempublicam, exercebant tamen illorum temporurn eloquentiam et magnis cumulare praemiis videbantur; quia quanto quisque plus dic.endo poterat, tanto facilius honores assequebatur, tanto magis in ipsis honoribus collegas anteibat; tanto plus apud principes gratiae, plus auctoritatis apud patres, plus notitiae ac nominis apud plebem parabat. 2) Sic lapsis temporibus publica in regendis rebus potestas oratio facta est, ut qui essent eximii reipublicae gubernatores, essent et optimi oratores. Proditum memoriae habemus 3) L. Val. Potitum, postquam decemvirorum régimén cunctorum odia túlit, vehementi oratione in id invectum esse et plebenracri deíensione conciliasse eamque tumultuantem in Urbem reduxisse cum Horatio Barbato collega. Legibus Terentilia, 4) Canuleia, 5) Liciniis 6) et Ogulnia 7) oratione primum commendatis et quum in altercationem res vertisset, firmatis tantam tribunorum oratio vim paull) Liv. II. -32. — 2) Dialógus de Orat. 36. — 3) Liv. III. 39. 55. — *) Liv III. 9. — 5) Liv. IV. 1. — 6) Liv. VI. 37. — ') Liv. X. 7.