Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
15 sam orare poterant, publicé adversus eum, ad quem legebantur, habuerunt. 1) Inesse hominum naturae eum libertatis sensum, ut omne, quod commuue est, commuuiter peragi velit, constat; motu, qui sensum eliciat solum modo opus est. Et sicut Athenas, quarum antea fere nemini praeter inoolas cognitum nomen erat, quas paucis decenniis prius sapientissimus legislator exitio eripuerat, Grraeciae eaput, vei potius omnis antiquitatis, sedem litterarum et aedem euiusque, quod libertás parit, studii et virtutum dignissimam fecerunt insignia cum Persis certamina: ita Romáé motu, qui populo reipublicae negotia tradidit, parta est eloquentia. Ipsa iam patriae a regio dominatu liberatio — lieet non antiquorum relationes, tamquam fides iis in omnibus habenda sit, duces sequamur — non sine provoeato ad eam popdlo faeta cogitatur. Quum enim acerrimum libertatis vindicem et regiae impudentiae ultorem non aliqua orationis virtute destitutum ex traditione accipimus, qui post exosum crimen et.delatum in fórum Lucretiae corpus castigator fuisset, quae feminas decerent, lacrimarum et inertium qaerelarum auctorque, quod viros, quod Romanos deeeret, arma capiendi adversus hostilia ausos 2): non facto fidem, oceasioni ad publiee dicendum similitudinem veri tribuimus. Si autem castigator, si auctor, nonnisi voce, quam inique regnantis ódium et communis boni studium fortior reddidit, elevata. Senatus consulta non amplius principis voluntate, sed post publicam rei tractationem, ut patribus visum est, componuntur. Horum in comitiis manifestatio, consulis de statu reipublicae relationes, verba consueta: „velitis iubeatis" et „quod bonum faustumque sit" quid aliud, quam orationis testes sünt et occasiones, cuius erat rem breviter proponere salva tainen et alienae opinionis libertate. Quamquam autem non derogandum Tullio, pacis comitem otiique sociam et iam bene cónstitutae civitatis alumnam esse quasi eloquentiam asseveranti, 3) verum lioc de ea iam adulta et usu polita, sed non idem de germinantis et crescentis profectu dicerem. Nisi fuisset diversa populi condicio; nisi anxie altéra pars privilegiorum hereditatem custodivisset, altéra vero et maior aeqalitate iuris eorundem garticeps fieri intendisset; si quieta, concors, libera a discordiis et contentionibus eivitas mansisset: nunquam, put.o, tulisset tam valentem, sicut idomitus ager habét quasdam herbas laetiores, eloquentiam. Civitas enim non multo post, quam reges pulsi erant, discors intestino inter patres plebemque fiagrabat odio propter nexos aeris alieni. Quum miseriis non modo non mederi, sed crudelitale nobilium, Appii maximé, amplioribus adhuc cumulari se vidisset: oneribus vix tolel) Varró : Annál. 6. 41. — 18. 18. Liv. I. 15. II. 30. — *) Lir. I. 59. — Cic. Brut. 121