Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

8 tionem intulerunt. De quacumque re loqui paratos se profitebantur et argumenta ad íidem faciendam prolaturos et Protagorae, acerrimi sophis­tarum, principium et doctrinam, quanam verboruin industria causa infir­ínior fieret fortior 1), seu rov rjTzca lóyov xqeítto ttoisiv 2) omnes tenue­runt. Gorgias primus e numero eoruui in conventu dicere iussit, qua de re quis audire vellet. 3) Maximé in iudieiis liae arte : persuadere seu convineere argumentis et íallaeiis auditonun mentein uti consueverunt. Nullum horum est praeceptum, quo modo verum inveniatur, sed tantum quo modo iudicetur. „Nam omne, quod eloquimur sic, ut id aut esse di­camus, aut non esse et, si siinpliciter dictum sit, suscipiunt dialectiei, ut iudicent, verumne sit, an falsutn et, si coniuncte sit elatum et adiuncta sint alia, iudicant, rectene adiuncta sínt et verane summa sit uniuscuis­que rationis, et ad extremum ipsi se compungunt suis acuminibus et multa quaerendo reperiunt non modo ea, quae iam non possint ipsi dis­solvere, sed étiam, quibus ante exorsa et potius detexta prope retexan­tur." 4) Iam vero qui nullö rerum pondere innixi verbis lapsantibus dif­fiuunt, eorum orationem bene existimatum est iu ore, non in pectore: linquam autem debere non esse liberain nec vagam, sed vinclis de pec­tore imo ac de corde aptis moveri et quasi gubernari. 5) Nec ornatus e re sumptus naturali lumine delectat, sed túrba inanium verborum et spe­cies aliqua nitoris est, qua circuineunt, quae dicturi sunt, copiosa loqua­citate. Sophisticum spirat sensum antiquissima earum, quae ad nos per­venerunt, dicendi doctrina Anaximenis, ampla doctorum disquisitionis matéria. Isocratem praecipue sequitur, tractat fallacias et instruit dicen­tem, quo modo ex argumentorum angustiis salvus evadere possit. In perversum deerravit oratio, cuius ratio in re gravi et non so­lum in docendo, sed in coniunctione huius et delectandi et movendi natura consistit, ubi alia via iam ad persuadendum deest. Quod plus iusto inest artificii, imminuit oratoris auctoritatem et orationis fidem. Na­tura matéria doctinae est: haec fingit, illa fingitur. 6) Doctrinae est atten­tum reddere dicturum, quid faciendum sit vero oratori, explicare animi facultates et exercere et firmare; in propositum finem intellectum, af­fectus et voluntatem coniungere; ostendere, quid utile, quid necessesit: sed ncque a matéria, neque a fine recedere sine iniuria poterit. Sua cuique proposita lex, suus decor est, 7) et tantum sua lege perficitur, suo decore ornatur. Ex abusu recessus, ex infirmitate medicina orta; neque si omne, quod fit, in eo, quo necesse est ordine, fieret, tantopere legibus et re­gulis opus esset. Opposuit Sophistarum doctrinae in dies magis praeva­i) Gellius : Noct. Att. V. 3. — 2) Aristot. Ehet. II. 24. — 3) Cic. De finibus. II. 1. — 4) Cic. De Orat. II. 38. — 5, Gellius : Noct. Att. 1. 15. — 6) Quintil. II. 19. 3. — ?) Quiutil. X. 2. 22.

Next

/
Thumbnails
Contents