Schematismus cleri archidioecesis Colocensis et Bacsiensis, 1942

10 Syrmiensis plaga fuit assignata. — Adhuc amplius patebant limites sub Ugrino archiepiscopo, cujus juribus Andreas II. rex subjecerat omnes terras ad Bosnám, Savum et Usoram, a labe Patarenorum ejus industria et praedicatione repurgatas. In gubernio tam amplissimae archidioecesis poterat idem Ugrinus facile ad id permoveri, ut novum ex territorio ejusdem episcopa­tum, Syrmiensem scilicet erigeret, adprobante Gregorio IX. Summo Pontifice ddto 20. Jan. 1229. Post funestam cladem apud Mohács d e 26. Aug. 1526. per­pessam, archidioecesis annos 170 sub crudeli Turearum jugo gemebat, iisque expulsis, archiepiscopi archidioecesim infra ambi­tum hodiernum restaurare studebant. Provincia Syrmiensis a Tur­eis totaliter devastata atque depopulata die 9. Jul. 1773. stabiliter dioecesi unitae Syrmiensi et Bosniensi seu Diacovensi est adj uncta . Integritatem archidiocesis non attigit decretum S. Sedis Apostolicae mense Febr. a. 1923. editum, quod in regione Bácska- ensi vi pacti Trianonensis regno Serviorum, Croatorum et Slove- norum adjuncta Administraturam Apostolicam erexit, cujus tamen regionis reginem iterum capessivit archiepiscopus Colocen- sis et Bacsiensis a die 1. Junii a. 1941. tamquam administrator apostolicus. II. Variae etiam fuere sub defluxu saeculorum limites provineiae Colocensis et Bacsiensis. Adhuc S. Stephanus episco­pos Transsylvaniensem atque Csanádiensem, tamquam suffraga- neos metropolitae Colocensi subjecit, quibus accesserunt sub S. Ladislao Rege (a. 1077.) episcopus Magnovaradinensis (Biha- rensis), et sub rege eodem (a. 1094.) episcopus Zagrabiensis. Praeter hos suffraganei fuerunt metropolitae Colocensis episcopi dioecesani : Syrmiensis (ab a. 1229.) in Bánostor residens, — Bosniensis (ab a. 1247.), cujus sedes anno 1239. translata est Diacovam (cujusque dioecesis olim archiepiscopo metropolitae SpaJatensi, ab a. cca 1050. vero Ragusensi fuit obnoxia.), — Belgradensis et Semendriensis (Nándorfehérvár et Szendrő), cujus dioecesis saeculo IX. jam exstitit. Die 9. Maji a. 1381. erecta est in Moldávia dioecesis Argyas (Arges, Ardsin)-ensis infra ambitum provinciae Colocensis, quae quidem dioecesis, testantibus documentis historicis, adhuc anno 1590. florebat. Ante a. 1526. ergo metropolitae Colocensi et Bacsiensi sub­diti erant octo episcopi suffraganei dioecesani (vel novem, si dioecesis Semendriensis alia a Belgradensi fuit).

Next

/
Thumbnails
Contents