Schematismus cleri archidioecesis Colocensis et Bacsiensis, 1942

11 A tempore liberationis Hungáriáé et provinciae nostrae ab obsessione Turearum usque ad a. 1852., nempe ad erectio­nem provinciae Zagrabiensis archiepiscopus Colocensis et Bacsien- sis habuit suffraganeos: 1) Zagrabiensem, 2) Segniensem et Modrusiensem, seu Corbaviensem (dioecesis Segniensis erecta circa a. 1169. ; Modrusiensis vero 1185. Duae hae unitae sunt ab Urbano Pp. VIII. a. 1630. et ad annum 1640. subjectae fuerunt metropolitae Spalatensi), 3) Csanadiensem, 4) Trans- svlvaniensem, 5) Bosniensem’ seu Diacovensem et Syrmiensem, 6) Magnovaradinensem dioecesanos, item 7) Belgradensem et Semendriensem (ecclesiarum vel dioecesium harum tituli uniti sunt die 23. Sept. 1751., episcopatusque hic titularis a. 1852. archiepiscopo et metropolitae Scutariensi est adjunctus), 8) Tin- niniensem (dioecesis haec fundata est a. 1050., olimque fuit juribus metropolitae Spala tensis subdita), consecratos episco­pos. — Ex his dioecesis Segniensis et Modrusiensis a Josepho II. juribus metropolitae Colocensis subducta aliquot annis (1785 — 90.) archidioecesi Labacensi fuit obnoxia. Constituta igitur provincia Zagrabiensi, ac dioecesibus Zagra- biensi, Segniensi et Modrusiensi seu Corbaviensi, Bosniensi seu Diacovensi et Syrmiensi, ac Belgradiensi et Semendriensi a Metropoli Colocensi sacro suffraganeatus vinculo solutis, suf­fraganti remanserunt: 1) Magnovaradinensis L. B., 2) Csana- diensis, 3) Transsylvaniensis dioecesani, et 4) Tinniniensis con­secratus episcopi. Novum statum constituunt Apostolicae LJtterae «Solemni Conventione» diei 5. Junii 1930., quae dioeceses Temesvaren- sem (ex Csanadiensi excisam), Alba-Juliensem (antea Trans- sylvaniensem nominatam), item et Magnovaradinensem cum Szatmariensi aeque principaliter unitam provinciae Bucarestensi noviter erectae substraxit. Metropolis Colocensis a tempore hoc proprie tantum episcopum Csanadiensem (ab a. 1931. Szegedini residentem) et Tinniniensem episcopum consecratum habet tamquam suffraganeos, item et partem dioecesis Magnovaradi­nensis in Hungária sitam, quae tamen tamquam administratura apostolica Debrecinensis directe Sedi Apostolicae fuit subjecta. Demum pactum s. d. Vindobonense (a. 1940.) partem potiorem Transsylvaniae iterum univit cum regno millenario sub auctori­tate Sacrae Hungaricae Coronae, Sedesque Apostolica die 28. Junii a. 1941. restituit integritatem dioecesium Magnovaradi-

Next

/
Thumbnails
Contents