Schematismus cleri archidioecesis Colocensis et Bacsiensis, 1942
12 iiensis et Szatmariensis, etsi usque adhuc non rejunxit dioece- sim priorem provinciae Colocensi, neque vicariatum Claudio- politanum ex parte dioecesis Alba-Juliensis in Hungária sitae a. 1940. erectum. III. Divisio archidioecesis Colocensis et Bacsiensis in vica- riatus, archidiaconatus, vicearchidiaconatus et parochias, diversis in temporibus fuit diversa, prout sequitur : 1) TJsque ad a. 1526. archipraesules archidioecesim nostram in duos vicariatus, Colocensem scilicet et Bacsiensem dividebant. Vicariatum Colocensem constituebant Colocensis et Bodro- giensis, vicariatum vero Bacsiensem Bacsiensis, Szegedinensis et Syrmiensis archidiaconatus. Proh dolor, — vix adsunt documenta, ex quibus divisio ulterior nobis nota fuisset; ex industria tamen historiographorum nota sunt nobis nomina fere 300 parochiarum, quae olim in territorio hujus archidioecesis florebant, quaeque sub crudeli Turearum jugo 170 annorum omnes devastatae fuerunt. 2) Primus, Tureis Buda depulsis, Leopoldus Kollonitz, archiepiscopus Jaurino Coloczam invisit. Emericus Csáky ex dioecesi Magnovaradinensi Colocensem invisendo, in ea 7 solum parochias reperit (Bács 1688, Szabadka 1694, Baja 1696, Bátya 1698, Kalocsa 1702, Újvidék 1702, Sükösd 1711 : in quibus omnibus Patres O. F. M. curam animarum habebant). 3) Sub Nicolao Csáky archiepiscopo a. 1748. archidioecesis in duos districtus est divisa. — A. 1735. aderant parochiae cum filialibus sequentes : a) in territorio posterioris districtus Colocensis: 1) Kalocsa (fii. : Foktő), 2) Miske, 3) Hajós (fii. : Nádudvar), 4) Szentbenedek (fii. : Lak, úszód, Ordas et Pataj), 5) Akasztó (fii. : Kiskőrös, Kecel), 6) Fájsz (fii. : Dusnok, Bogyiszló), 7) Bátya, 8) Sükösd (fii. : Csanád); — b) in territorio posterioris districtus Bacsiensis: 1) Bács (fii. : Plávna, Vajszka et Bogyán), 2) Novoszeló (fii. : Bukin), 3) Péterváradi- sánc (Újvidék, fii. : Futak), 4) Szond, 5) Zombor, 6) Monostorszeg, 7) Szántóvá (fii. : Béreg, Kolluth), 8) Baja (parochia Hungarico-Germanica, fii. : Kákony et Pandur), 9) Baja (pár. Illyr., fii.: Bikity, Szentiván et Csávoly), 10) Gara (fii.: Katymár), 11) Csátalja (fii. : Bátmonostor), 12) Jankovác (fii. : Mélykút), 13) Szabadka (fii. : Almás). — Universim : 21 parochiae, ex quibus jam 14 a clero saeculari providebantur.