Bács megyei püspöki körlevelek, 1940

Litterae Circulares ad clerum dioecesis Bačiensis a. 1940. dimissae. Utterae Circulares in his et sequentibus pagellis nomine dioecesis Bačiensis utuntur; verbo hoc regio Administratori Apostolico credita intelligatur oportet. I. Clerus Subolicaensis primum incipientis anni diem laetis precationibus Ordinario faustum ominaturi coram Eodem apparuerunt, ut in no­mine proprio simul et vicem cleri dioecesani obeundo, vota sua et observantiam Eidem explicarent, austeris temporibus subsecuturis mandata Antistitis sui exspectantes. Praesentibus dicta spectant ad absentes quoque: reflectantur omnes ad agitationes ad­versariorum, quae in locis variis observantur utilitati commotionis socialis destinatae: impe­tus primus contra Ecclesiam per scandala in clerum provocando paratur; quamobrem clerus in Christo aestimatissimus animum provide atten­dat ad praecavendum quemcunque dissensum cum fidelibus praesertim pauperibus. Ad providendum ecclesiae juxta procano- nem 290. CB Custodiae Sanctissimi formentur earumque sodales circa officia instituantur. Quod in Coetu Consultorum (Litt. Cire. p. 17. ord- 10. c) in consilium venit, administrato­res OP memores fiant, ut respectu temporum exemplaria matricularum originalia et authentica quamprimum plene conficiant, Diaria a. 1939. coaddant et concludant. Vicarii foranei in Coetu jam attenti rogan­tur, ut post 15. jan. a. c. OP sibi commissa visitare, agenda urgere et confecta suis sigillis munire meminerint; visitationem vero in acta redigere et protocolla Curiae mittere velint; con­spectus vero ut inferius ab OP conficienda superinspiciant et scriptis submittendis ad- ponant. Pater consiliorum in periculis imminenti­bus nos et Ecclesiam suam tueri et votis nostris suam benedictionem impertiri faveat. Suboticae, die 1. januarii a. 1940. Relationes de Partitione stolarium proven­tuum singulis mensibus per annum separatim missae in forma XIII de toto anno coaddi debent et si summa annua relationi mensis decembris non est adjecta, suppleatur, ex eadem copia in OP retineatur, quia in Libro principali pro Memoriali proprio loco inferri debebit. Relatio XIII in eisdem graphibus typis impressis submittatur, prouti haec per menses substrata fuit. Suboticae, 2. januarii a. 1940. Ad mandatum Ordinarii, Litt. Cire. 1925 p. 18 nr. 1584. dimidia pars mensae A) sepa­rari debuit et sub nomine alicujus altaris, Sancti vel alius subjecti in mensa C) administrari Juxta procanonem vero 443. c) ex mensa C' capitalia haec transagenda sunt ad mensam Di quo eadem fundationem localem seminarii con­stituent sub nomine Arca seminarii loci — sub signo Das. Legatur procanon concernens. Quaedam OP capitalia haec ad OR mi­serunt, alia in propria administratione retinue­runt; si quaedam vero selectionem capitalium mA) omisissent, secundum statum a. 1925. di­visio ad dimidiam partem hoc anno suppleatur. Juxta procanonem superius citatum ex proventibus hujus arcae subventio dabitur ju­venibus loco oriundis, qui in spem sacerdotii educantur; si vero per annum proventus usu­fructuarii loco non sunt impertiti, ad arcam seminarii dioecesani sub nomine Stipis et signo Das/s mittuntur. In arca seminarii loci ad instar capitalium tamquam novae fundationes adnumerantur sym­bolae, in DOP sub signo Das/c inscribuntur, quae Dominicis post Quattuor Tempora in ec­clesia praeter nolulam in capsula separatim ex­posita colliguntur, collectio haec imposterum quo­que instituatur, etiam si summae minimae con­ferantur; ratione hac populus fidelis edocetur, illius esse curam sibi clerum educandi clerum­que sumptibus populi eruditum ad fideles per­tinere nec alienigenas eisdem illatos esse. Arca seminarii loci in rationibus OP re­stituatur eo modo, ut numus destinatus ex mC) erogetur et in Das/c percipiatur vel si ad OR missa est, repetatur. Quodvis OP in rationibus suis inquirat et superiore modo transactionem peragat et heic via Vicarii foranei, ut superius, relationem mittat; quae etiam ab illis OP heic mitti debet, in quorum rationibus transactio in mente hujus ordinis jam peracta est: relatio fiat evidentiae habendae causa. Suboticae, 2. januarii a. 1940. Lex jejunii et abstinentiae ex facultate quinquennali a Sancta Sede accepta eodem modo etiam anno currente observari debet sicuti dispensatio in Litt. Cire, anno 1938. p. 20. et a. 1939. p. 2. jam publicata est. Suboticae, 2. januarii a. 1940. Nr. 1. Vota Ordinarii initio anni Nr. 50. Arca Seminarii localis. Nr. 60. Lex jejunii et abstinentiae. Nr. 55. Partitio XIII.

Next

/
Thumbnails
Contents