Bács megyei püspöki körlevelek, 1940

Themata quae nexu canonis 131. ex pro- canone dioecesano 94, c) quotannis elucubrari debent ad Coronam scripto exarata praesen­tentur; pro scriptura adhibeatur forma dioe- cesana (26/31) et de quolibet objecto saltem duae paginae sine textu hujus designationis compleantur neve per illa exhibeatur speculum negligentiae, imperitiae vel ignorantiae; Adm. Rev. D. Vicarii foranei erit eadem colligere, inspicere, ob defectum rejicere, probata ad Cu­riam mittere vel de defectu eandem edocere. 1. Secundum ordinem in eodem procanone praescriptum parochi et rectores ecclesiarum a) pro Corona vernali conscribant acta et facta majoris momenti infra ambitum parochiae gesta; b) Coronae autumnali proponant ordinem ob­jectorum de quibus secundum dispositionem Libri concionum in ecclesiis propriis praedicaturi sunt 2. Ab omnibus ceteris sacerdotibus scrip­tis exarentur duo themata theologica et quidem: in Corona districluali vernali proponatur thesis ss. Theologiae Dogmaticae de effectibus baptismi, altera thesis vero in Corona autumnali de annuo conventu actionis catholicae. a) Propagatio neopaganismi inter Christia­nos testimonio est, eosdem minime conscios esse filiationis Dei nec intelligere relationem hominis a Christo redempti ad Deum; quam- obrem in vernalibus Coronis districtualibus agatur de studio conscientiam baptismi in fidelibus vi­gilantem servandi et disseratur de renovatione motorum baptismalium secundum ordinem: 1° In quonam consistat regeneratio hominis in Christo facta? 2° Quomodo cum effectu procedatur, ut Christiani conscii permaneant dignitatis hominis :hristiani? 3° Quibus festivitatibus nuncupentur vota n susceptione baptismatis emissa secundum extum qui in collatione baptismi invenitur? b) Ex consulto Coronarum districtualium luper Coetus Consultorum consilium cepit, quod ;t Ordinarius approbavit, ut novae duae con­sultationes in quovis districtu, laicis intervenien- ibus, haberentur: una de agendis communita- um catholicarum et altera de Actione Catholica. io fine, ut resolutio haec effectui dari possit, sertractetur modus et ordo pro conventu Actionis Catholicae in Corona vernali et cooperatoribus eferentibus statuatur: 1° De quanam causa in conventu agatur, juo ordine consultatio observetur et cuinam nunus referentis committatur? 2° Quinam delegati ex singulis parochiis nvitandi sunt, a quo et ubi convocentur et juomodo eorum provisio procuretur? 3° Qualis manifestatio Actionis Catholicae loc anno in districtu instauretur vel in archi- liaconatu habeatur; quonam ordine congressus nstituatur. Resolutionibus districtuum ad Curiam idvenientibus communis agendi ratio statuetur. Suboticae, die 17. januarii a. 1941.- 2 Officiose urgentur: constitutio Aerarii loci, usus libri Taxatorii (Pc. 246) et conscriptio Diari­orum subsequendum, quibus rite institutis, in sola menšili Ta etiam rationes Cb, Cc et Pa poterunt putari; ad finem anni recapitulatio sin­gularum rationum Ordinario praesentanda erit. Aerarium ecclesiasticum constituendum Co­dex Bačiensis in procanone 395, c) per cistam reseratam praevidit; ejusque exsecutioni ordines in Litt. Cire, quotannis insistebant: a. 1937 (in Actis ABAe pag. 195—6. ddto 10. dec. 1937. sub nro IV.) de alternativo usu Officii parochi- alis et Communitatis catholicae via DOP agitur et sub c) custodia aeris parati in Aerario tribus seris claudendo regulatur; eodemque tempore (in Litt. Cire. 1937. IV. p. 18 nro 5563 ) insinu­atum est, ut etiam ceterae Organisationes catho­licae (OC/1, OC/2) huic Aerario ecclesiastico loci cooperarentur; dein (ddto 15. jan. a. 1938. in Litt. Cire, sub nro 538.) speciales ordines, de eodem in pagellis Tabulae et Partitionis in­serti. breviter repetiti sunt; Coetui Consultorum a. 1938. (in Litt. Cire. 1938. p. 25.) placuit Vi­cariis foraneis officio statuere munus invigilandi, ut in qualibet parochia distincta cista triplici clavi provisa haberetur: in Coetu Consultorum (in Litt. Cire. a. 1940. p. 22) statutum est, ut in menšili Ta distinguerentur singula subjecta: OP, Co/OC, Cc, Cb, Cm; et provisio ministrorum ecclesiae via Aerarii in tutum reddi possit a) Aerarium ecclesiasticum — Ae — no­minatur communis fiscus institutorum catholi­corum, quae infra ambitum parochiae loci ope­rantur; Aerario cooperantur instituta ecclesiae loci, uti sunt: peculium officii parochialis OP, Congrua beneficialis Cb, Congrua cooperatorum Cc, Oeconomicum consilium Communitatis Catholicae Co, communis numus eorum et aliae organisationes catholicae (OC/1, OC/2 . . .) quae peculium proprium possident idemque suo jure administrantur. 1. Dispositionem Aerarii procuratores ejusdem agunt, qui nominantur: parochus prae­ses, syndicus arcarius, curator CO, qui et syndicus secundus signator, cooperator notarius et delegati consortiorum, quae Aerario accedunt: munera eorum ex ipso nomine desumitur, tres claves cistae praeses, arcarius et signator retinent. 2. Operationes Ae conscribuntur in proprio diario, quod in cista Aerarii custoditur et osten­dit peculium, quod singula consortia in Aerario elocatum habent; compossessio (—f—, —) peculii in­ter consortia semper per Ta in conspectu habetur et de eadem ad finem anni computus erigitur. 3. Quovis mense elapso ad rationes con­ficiendas procuratores aerarii conveniunt; delegati singulorum consortiorum rationes suas proponunt; suas novas parsimonias recondunt: Nr. 450. Themata theo­logica pro a. 1941. Nr. 400. Raliones. De Aerario ecclesiastico.

Next

/
Thumbnails
Contents