Bács megyei püspöki körlevelek, 1940
- 3 quod DOP erogat, DAe percipit, vel indigentiis suis ex Aerariosatisfaciunt: quod DAe erogat,DOPper- cipit; de sorte proprii peculii consortia arbitrio suo decernunt, associatione jus suum libere disponendi non amittunt. b) Ratiocinia singulorum titulorum sepa- ratim per columnas computantur; tituli columnarum indicant operationes, quae ordine columnarum ad statum finalem firmandum tendunt, qui ex collatione summae initialis et exaequantis apparebit. 1. Ad dispositionem OP permanet numus E/op, qui in DOP tanquam pecunia praesens numeratur; aes paratum vero quod ab OP in DOP demonstratur totum Aerario traditur; in conspectibus soli integri Denarii numerantur; partes eorum (para) non transferuntur, in diariis tamen rite computantur. 2. Singula consortia consvetudinem cum aliis institutis immediate servant; usum cum OR via Aerarii sustentant; OR omnem pecuniam commassationi adscribit, adpertinentia ejusdem ex diariis propriis eruenda demonstratur. 3. Ad finem mensis vel anni sufficientia Ae ad OR mittitur, defectus vero ab OR expetitur et cum consortibus interessé habentibus computatur; quae ad annum sequentem transferuntur, in fronte Diarii adnotantur. c) Aerario active inducto, negotia Cb, Cc, et Co extra DOP in propriis diariis expediuntur et rationes de administratione peculii eorum secundum proprium agendi modum referuntur; alternativus usus inter subjecta consortia via Ae servatur. 1. Res nummariae OP, Cb et Cc a sacerdote competente manipulantur et rationes earum in propriis diarii's conscribuntur; exaequans rationum vero ab DAe ad DOP, DCb et DCc vel ab DOP, DCb, DCc ad DAe transagitur; vicarii oeconomi et parochi qui ad fructus beneficii mutuantur negotia sua ad Ae via Cb referunt; cooperator via Ae salaria et subsidia a Cc percipit,eadem via mutuata restituuntur. 2. Oeconomicum consilium Communitatis Catholicae rationes suas in duos titulos dividit: secundum titulos proprii peculii, quod in rationibus Praeliminationis sub literis A) et B) ad proximos fines CO computatur et in rationes peculii sub C) et D) administrati; ultima pars (C+D) ad finem anni in DOP referenda est 3. Organisationes catholicae (OC/1, OC/2...) quae Aerario accedunt, per delegatos suos consortium servant; in diarium Ae inscribitur numus, qui ad varia instituta sui juris spectat; heic pertinent bona ecclesiae catholicae loci, vectigal parochiale (Vp, 10%) a publica auctoritate exactum, et bonum commune ad varia consortia spectans. Principia generalia hic posita secundum regulas singulis foliis impressas effectui adducuntur. Diarium aerariale ostendit operationes, quae per mensem in Aerario loci occurrunt; initio anni in fronte diarii pro memoria conscribitur status singulorum consortiorum, quibus et OR adnumeratur. a) Diarium eandem formam ac operandi modum habet sicuti DOP; in columnis „diversorum" inscribuntur rationes quas consortia ad Aerarium conferunt; in eadem linea signa eorum propria inscribuntur; usus cum OR quem DOP servabat, transfertur ad Ae. b) Diarium aerariale in cista Aerarii custoditur et quavis occasione operationis a praesentibus pecunia numerata subscribitur; eorum- que manuscriptio statum pecuniae in Aerario praesentis contestatur. c) Ad finem anni de operatione Aerarii summarius computus conficitur, cui rationes singulorum consortium adplicantur, quibus com- possessio peculii vel debita singulorum consortium ostendantur. Diarium beneficiale Cb conscribitur et computatur in Aerario causis juxta procanonem CB 376. perdurantibus. a) In Aerario per Cb conseciantur vicarii oeconomi et parochi proprio motu vel ex mandato Ordinarii, beneficiarii qui pro pendentibus fructibus beneficii fixam dotem recipere cupiunt. b) Forma diarii Cb eadem est ac DOP, mutatis tamen OP inCbet ORin Ae; eodem numerantur omnes proventus sive fixi sive suppletorii (pc. 376, b) 2), qui in pecunia numerata accipiuntur. c) Conspectus mensilis Cb juxta institutiones foliis impressas conficitur idemque Ae applicatus differentias Cb per mensem apparentes mutuatur vel restituit; computus rationum ad finem anni vel juxta indigentias per annum erigatur. Congrua cooperatorum a 1. jan. a. 1941. proprium habet diarium et in hoc congruali diario conscribitur peculium Cc; alterna relatio ad cetera consortia infra Aerarium numeratur. a) Diarium congruale a cooperatore, qui prior est munere loci, concinnatur; forma ejusdem idem est ac DOP: singulae positiones in columnis „ex diversis"—„ad diversa" sub iisdem signis inferuntur, quae in Cc XIII applicata sunt: ex lectis, Pa, Co, varia — ad Cc, varia. b) Ad finem mensis ex proprio Diario solvitur Congrua cooperatorum: si quid defecerit ex Aerario complebitur et in Cc percipitur; si quid vero suffecerit Aerario traditur; a Cc erogatur et in Ae percipitur; ad finem mensis par pari impenditur et in Ta prospicitur: omnia parocho contrasignante. c) Transactio inter Ae et Cc in duabus columnis OR/OP peragitur, literis OP et OR transmutatis in „ab Ae et ad Cc“ et „a Cc ad Ae“; ceterae normae computandi pageliis Cc impressae leguntur. Diarium Aerarii. Diarium beneficiale. Congrue cooperatorum.