Bács megyei püspöki körlevelek, 1940
- 24 8. De procanonibus supplendis concilium duas resolutiones cepit 1° Rss. D. Antonius Vojnić Tunić, Consultor, profert protocollum de cursu cantorum 33 qui aestate in Paulino habebatur; textus in specialibus Litt. Cire, publicabitur et cantoribus omnibus dimittetur, ut themata pertractata post duos annos pro materia examinum inservire possint. Nexu hujus relationis duo consilia resolvuntur: a) Quivis cantor binis annis per unam hebdomadam vacare debet cursui ecclesiasticae musicae, quando observabitur et brevis recollec- tio spiritualis. b) Conscribantur stationes cantorum eorum- que proventus et reddantur immobilia, quae pri- mordie eisdem destinata sunt; pagellae conscriptionis a posteriori dimittentur. 2° Rss. D. Antonius Skenderović, Camerarius S. S. svadét, quod et approbatur, ut omnes cooperatores 10 annis sacerdotii juniores examini publico catechetarum subjiciantur; triennali examine tentato in ordine examinum quarto anno quivis cooperator commissioni civili ad- stabit examinandus; successus examinis pertinet ad qualificationem progrediendi; partialis inviatio interessé habentibus communicabitur. Quae omnia coram Ordinario pertractata 9. Conferentiae districtuale* in Coronis pertractatae sunt et Adm. Rev. D. Michael Werner Vicarius foraneus districtus Starakanjižaensis refert resolutiones districtua- lium conferentiarum; major pars districtuum expostulat, ut praeter duas Coronas sacerdotum, huc usque usitatas, adhuc duae conferentiae mixtae observentur, quarum munus a Centrali proponatur, pro nunc experimentum fiat cum conferentia Actionis Catholicae. 10. Inter eventualia a) De custodia Ssmi agitur referente Rss. D. Petro Evetouić, Camerario S. S. et cum in nostra dioecesi tempore unius anni tria sacrilega furta facta sint, resolutum est, ut Vicarii foranei superinspicerent seras templorum et tabernaculorum. b) Rss. D. Dr. Jacobus Egerth, Abbas et Vicarius foraneus notum facit contubernium in Novi Vrbas erectum esse, cujus nomen „Al- bertinum“ et quod ad jus proprii Fidi pertinet; pro expensis interpositis sponsionem secundum proportionem animarum fisci (OP) suscipient ubi fideles germanici labii habitant. ab Eodem ratihabentur et exsecutioni mandantur. * Rogantur Adm. Rev. D. parochi omnes qui officia parochialia administrant, ubi stationes cooperatorum quamvis non plenae secundum pc. 359, systhematizatae sunt, ut ad mentem pro- tocolli, ut supra 7 b) 3. procedere velint et resolutiones OC heic submittendas curent. Adplicantur folia typis data quibus RD. sodales Cc ad normam resolutionis Coetus Consultorum nr. 7fb) 4° declarationem subscribere velint se in posterum quoque propria libera voluntate in Cc permansuros ejusque leges uniformiter et religiose observaturos esse. Rogantur officia parochialia ut adnexas Litteras Circulares nr. IX. cantoribus propriae ecclesiae ad manus tradere velint. Sanctissimus Pater in Litteris suis aposto- licis d. 27. oct. 1940. ordinavit, ut Dominica ultima post Pentecosten, die 24. nov. a. curr. in toto orbe terrarum in ecclesiis catholicis preces pro Dei misericordia exploranda habeantur. Auctoritate Ejusdem mandamus, ut ista die Dominica publica adoratio Sanctissimi, more solito, a mane usque ad vesperam adornetur. Omnes Missae, quae pro populo offerri deberentur, hac die ad intentionem Beatissimi Patris celebrentur: pro defunctis in bello, pro exsulibus et ceteris egentibus, et pro pace secundum ordinem christianum reconcilianda. Populus praevie edoceatur in sermone cautissime instituendo. Suboticae, die 13. novembris a. 1940. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Nr. 4500. De Cc augenda. Nr. 5200. Folia Cc. Nr. 5201. Salaria Cantorum. Nr. 4900. Preces pro pace die 24. novembris.