Bács megyei püspöki körlevelek, 1940

23 ­7. Pretium Dotis juxta pc. 379 c) die 1. oct. pro anno sequenti statui debet et in Coetu agebatur de ratione stipendia Missarum, taxas stolares et cetera competentia ad pretium Dotis currens redigendi; praevisa fluctuatione pretiorum Synodus Bačien- sis in transactione financiarum oeconomiae dioecesanae pro lege sumpsit commerciale pre­tium auri solidi; a. 1932. pro pretio unius gram­matis puri auri, quod Dos nominatur solveban­tur 30 Denarii, nunc temporis pretium ejusdem auri superat 120 D. hinc legitima videtur esse petitio ut competentia sacerdotum in Denariis augeantur; hinc: a) Ili D Blasius Rajić Vicarius Generalis auctionem Dotis ut supra exponendo memores fecit petentes, pretium productionum, quibus major pars fidelium nostrorum fruitur, bis tan­tum esse auctum, istam auctionem quoque instabilem esse negotia restricta indicant. Coe­tui Consultorum placuit resolvere, ut stolares taxae Missarum et ceterarum functionum secun­dum Dotis pretium fundamentale ulterius quo­que computentur et taxae stolares in statu, qui nunc, in posterum quoque permaneant. Quibus consideratis,lex oeconomiae dioece­sanae pro a. 1941. in sequentibus determinatur: 1° Dos in taxis stolaribus a fidelibus per­cipiendis retinet fundamentale suum pretium 30 Denarios; idem in congrua cooperatorum com­putetur. 2° In dispensationibus petendis et taxis pro iisdem solvendis Dos per 100 Denarios; Triendos per 33 Denarios; dispensationes tamen in bannis per 20 Denarios computantur. 3° In novis fundationibus Missarum Dos per 100 Denarios calculatur; in Missis reductis tot intentiones (—(—1) numerantur, quoties Denarii 33 in summa annuariorum censuum (per 6%) inveniuntur. b) Adm. Rev. D. Joannes Wier, Vicarius foraneus et parochus Ridjicaensis de Congrua cooperatorum agit et lectis petitis cooperatorum enumeratisque oblatis Communitatum catholica­rum statuit, renumerationem catechetarum non posse effectui dari; ex rescriptis decanorum patet per hebdomadam a sacerdotibus in scholis elementaribus per 1977 horas catechesim insti­tui quod in 40 hebdomadibus per annum 79,080 horas efficit et si singulae horae per 10 Dena­rios honorarentur, praemium catechetarum cca 790,800 Den. requireret; si summa haec a Catho­licis regionis Bačiensis secundum proportionem tributi exigeretur, imponi deberent 2°/o quod exsequi sine offensa fidelium impossibile esse videtur. Cooperatores et vicarii 96 per Cc salaria sua percipiunt et si foret ut eorum reditus per menses singulis personis 200 Den. augeatur, requiretur summa per menses 19,200 Den. per annum autem 220,400 Den. Ad renumerationem cooperatorum a Com­munitatibus catholicis oblata est summa 81,800 Den. quod minime sufficiet. Cum stipendia et taxae functionum elevari non possint, auctio salarii per menses 200 Den. non potest coordinari, ast Coetui in consilium venit, ut pro anno 1941, ad vestimenta compa­randa singulis suppetiae 2400 Den. conce­dantur; Ad Congruam cooperatorum regendam lata est lex, quae sequitur: 1° Auctio non titulo salarii, nec per menses sed ratione vestium emendarum pro a 1941. conceditur: summa haec a Centrali Cc erga apochas, quas DD. parochi contra- signabunt, percipi poterit; conspectus mensilis Cc modo hucusque usitato ulterius quoque computari debet et subsidia accepta in iisdem conscribantur. 2° Ad augendam Congruam cooperato­rum applicantur fructus Fidi dimidii, quod CC competit, communes vero proventus ex decreto OC; praescripta pc. 142 a) 1. in tertio decimo conspectu Cc juxta rationes Pa XIII corrigan­tur et in DOP computentur in utilitatem Cc ad rationes parochi vel ad utilitatem parochi ad rationes Cc; pagellae ad hoc speciales typis mandantur; cooperatorum erit folia ex­plere, rationes Cc anni praeteriti quamprius computare et Ratiocinium Cc XIII ad OR mit­tere, ut superfluum a. 1940. distcribui possit. 3° Ad augendos proventus Cc 30% stolarium taxarum ex baptismis, copulationi­bus et sepulturis percipendis Cc adnumerentur etiam in illis parochialibus officiis, ubi statio cooperatoris vel vicarii, quamvis pro nunc temporis non plena, juxta pc. 359 constituta est; communitates vero hujusmodi dimidium auctionis solvant; in sessione proxima de hoc objecto agatur et protocollum separatum ad Curiam mittatur. 4° Anno 1940. elapso superfluum Cc de a. 1940. inter omnes sodales aequali modo distribuatur; rationes augendi Cc. solummod• -ad a. 1941 spectant; residuum eodem modo dividetur et defectus, si qui supervenerint, ad annum sequentem transferentur. Singuli cooperatores novam declarationem subscribere tenentur, qua semet ipsos obstrin­gent praescripta Cc in conscientia ratione justitiae commutativae observaturos esse, singulis vero obligari nolentibus facultas conceditur a Cc re­cedendi. Ad finem anni summarius Conspectus rationum Cc secundum titulos positionum ex­arabitur et Litt. Cire inseretur, ut sodales suas observationes ad Commissionem Cc referre possint. ,V Honoraria pro^substitutione computanda via commissionis Cc requirantur et in singulis casibus juxta pc. 142 c) 1. calculentur.

Next

/
Thumbnails
Contents