Bács megyei püspöki körlevelek, 1940

9 Nr. 2000 Annus Jubilaei pro Jugoslavia. K Anno sequenti explebitur spatium mille et trecentorum annorum, ex quo Croatica gens cum Sancta Sede nexum cepit fovere. Anniversarium hoc uti festum sacratum in regno nostro celebrabitur, quamobrem Sanctissimus Pater Litteras apostolicas misit ad gentem Croaticam et annum jubilarem inde a festo ss, Petri et Pauli incipiendum indixit et co­piosas indulgentias concessit. Litterae apostolicae praesentibus, ulterius procedendi causa, ut inferius, publicantur: IV. PIUS PP. XII. AD FUTURAM REI MEMORIAM Cum ex Venerabilis Fratris Zagrebiensis Archiepiscopi testimonio edoceamur tertiadecima Sollemnia saecularia peculiari pompa hoc anno celebranda esse ab initis Gentium Croatiae cum Sancta Sede negotiis; atque hac de causa ro­gati quoque simus ab eodem Praesule, nomine etiam ceterorum Jugoslaviae Episcoporum, ut ea occasione Indulgentias in forma Jubilaei conce­dere dignemur, Nos, ut ea ratione Christifideles e praedicta natione majora ad pietatem virtu­temque sectandam praesidia habeant in hac praesertim teterrima temporum difficultate hujus­modi postulationibus benigne annuendum cen­semus. Audito igitur Dilecto Filio Nostro Sanc­tae Romanae Ecclesiae Cardinali Poenitentiario Majore, de Omnipotentis Dei misericordia ac Bea­torum ejus Apostolorum Petri et Pauli auctori­tate confisi, praesentium Litterarum tenore, om­nibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus vere poenitentibus et confessis ac Sacra Com­munione refectis, qui a proxima vicesima nona die mensis Junii decurrentis anni ad plenam vi­cesimam nonam item diem mensis Junii anno millesimo nongentesimo quadragesimo primo quamlibet Nationis Jugoslaviae cathedralem vel paroecialem ecclesiam bis visitaverint, ibique in honorem Sanctissimi Eucharistiae Sacramenti quinquies „Pater, Ave et Gloria“, postea ter „Ave Maria" in honorem Deiparae Virginis Mariae, et dein „Pater, Ave et Gloria" semel ad men­tem Nostram seu Summi Pontificis devote reci­taverint, plenissimam totius poenae, quam pro peccatis luere debeant, INDULGENTIAM, semel tamen tantum ab iisdem acquirendam, conce­dimus atque impertimur. Permittimus vero ut Christifideles ipsi vixdum e Sacra Aede post actam primam visitationem egressi, iterum atque illico in eam ingredi possint ad alteram visita­tionem perficiendam. Ut autem Christifidelibus Jugoslaviae Nationis, qui in peculiari rerum lo­corumque condicione versentur, melius consu­latur, haec, quae sequuntur, benigne statuimus: I. Ordinarii dioecesium Nationis Jugoslaviae, si qui impediantur ad praescriptas explendas visi­tationes, eas in alia pietatis caritatisque Opera, ad singulorum condicionem accomodata com­mutare aut per se ipsos aut per ecclesiasticos delegatos viros poterunt. Impeditae vero intelli­gantur moniales, religiosae sorores, tertiariae regulares, piae feminae et puellae aliaeve per­sonae in gynaeceis seu conservatoriis degentes, item impediti censeantur anachoretae monasti­cum vel regularem Ordinem profitentes et po­tius contemplationi quam vitae actioni dediti, uti Cistercienses Reformati B. Mariae Virginis de Trappa, Eremitae Camaldulenses et Carthusiani, illi praeterea qui aut captivi sunt aut in carce- ribus custodiuntur, et ecclesiastici vel religiosi viri qui in coenobiis aliisve domibus emendationis causa detineantur. Impediti ii quoque censeantur, qui aut domi, aut in nosocomiis, sive morbo si­ve imbecilla valetudine laborent, vel aegrotis adsint; ac generatim illi omnes, qui certo im­pedimento prohibentur quominus statutas visita­tiones obeant; aequo autem jure habeantur tum operarii, qui victum sibi cotidiano labore com­parantes, nequeant se per tot horas ab ipso la­bore abstinere, tum senes qui septuagesimum aetatis annum excesserint. II. Ordinariis praeterea dioesesium Na­tionis Jugoslaviae pariter liceat, etiam per delegatos viros visitationes memoratas com­mutare tum conlegiis, auctoritate ecclesiastica probatis, sive clericalibus sive religiosis; tum adulescentibus qui in conlegiis vivunt, vel con- legia, institutionis vel educationis gratia aut co­tidie aut statis diebus frequentant. Ordinarii au­tem dioecesium Jugoslaviae atque eorundem Delegati nullum alium exsolvant ab obligatione sacramentalis confessionis et Sanctae Communi­onis nisi quem gravis morbus ab alterutra prohi­beat. Quo vero major sit Christifidelium nume­rus, qui Jubilaei tempore frui possint tanto be­neficio, omnibus confessariis nationis supradictae ad juris normam adprobatis, concedimus ut tem­pore Jubilaei praefato, pro foro conscientiae at­que in sacramentalis confessionis actu, et per se ipsos tantum absolvere possint quoslibet poe- nitentes rite dispositos, ab omnibus censuris et casibus Apostolicae Sedi reservatis, imposita ta­men, arbitrio suo, cuilibet salutari poenitentia ceterisque de jure injungendis. Ab amplissimis autem facultatibus hujusmodi excipiuntur casus violationis Secreti SanctiOfficii et casus specialis­simo modo Apostolicae Sedi reservati, nec non casus ad quos Sacrae Poenitentiariae Decretum

Next

/
Thumbnails
Contents