Bács megyei püspöki körlevelek, 1940
- 10 „Lex Sacri coelibatus'* die XVII m. Aprilis, an. MCMXXXVI datum spectat. Christifideles vero qui nominatim aliqua fuerunt censura affecti, vel uti tales publice renuntiati, tandiu hoc beneficio frui nequeant, quandiu prout de jure, etiam in foro externo non satisfecerint. Si tamen contumaciam in foro interno deposuerint, et rite dispositos sese ostenderint, ad finem dumtaxat Plenariam Indulgentiam, quae hisce Litteris Nostris conceditur, lucrandi poterunt, remoto scandalo absolvi cum onere se etiam in foro externo ad tramitem juris quam primum subiiciendi. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Volumus autem ut praesentium Litterarum exemplis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate vel officio constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si exhibitae vel ostensae forent. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII m. Maji, an. MCMXXXX, Pontificatus Nostri secundo. L S. Aloys. Card. Maglione a secretis Status Pro initio anni sacri populo praevie edocto I, Vesperis festi ss. Petri et Pauli post salutationem angelicam per quadrantem horae omnibus campanis pulsetur in omnibus ecclesiis et capellis; ipso die vero ejusdem festi Breve apostoli- cum supralaudatum fidelibus de ambone interpretetur et ante Sacrum cantatum Spiritus Sanctus per hymnum „Veni Creator“ invocetur. Suboticae, die 10. junii a. 1940. Nexu litterarum Summi Pontificis ordini festivitatum congrue observatur Octava major circa opera catholica diebus 18—25. januarii anni 1941. In ecclesia vel extra eam habeantur sermones conferentiarum juxta indigentias locorum et temporum. Argumenta conferentie- rum sumantur: baptizatio gentium hujus regni, et ceterorum populorum in Europa et in mundo, de opere missionum, de origine haeresum et schismatum, de statu universalis Ecclesiae, de fidelitate Sanctae Sedi Apostolicae praestanda, de beneficiis Romani Pontificis erga nostram gentem praestitis, de disciplina et ingenio hominis catholici, et de ceteris thematibus, quorum hominis catholici multum interest. Concione peracta, benedictio detur cum Ssmo' in ciborio, ultimo autem vespere in monstrantia; coram Sanctissimo eodem vespere renovetur votum baptismale. Praebeatur juventuti copia manifestandi solemnia sua. De his omnibus agatur in Corona autumnali. Suboticae, die 10. junii a. 1940. Predsjedništvo Biskupskih Konferencija. Broj 95/B. K. - 1940. Predmet: Poslovne knjižice radnika i namještenika, oslobodjenje od taksa. Na temelju čl. 20 Pravilnika o naplaćivanju crkvenih taksa, te čl. 6—7 Poslovnika Centralnog ureda izdaje Predsjedništvo Biskupskih konferencija uz čl. 15 Pravilnika, u gornjem predmetu, slijedeće objašnjenje: Po načelnom stajalištu koje je zauzeo Episkopat (Obvezatna tumačenja Pravilnika 1) imaju crkvene takse propisane u Pravilniku značaj državnih taksa u crkvenim poslovima, koje se naplaćuju neposredno od Crkve, pa se zato odredbe o oslobo- djenju od državnih taksa moraju primjenjivati i na crkvene takse propisane Pravilnikom. Zato su i sve isprave, podnesci i iskazi potrebni pri izdavanju, obnavljanju i zamjenjivanju legitimacija (poslovnih knjižica) radnika i namještenika oslobodjeni i od crkvenih taksa propisanih u Pravilniku (vd. čl. 14 Uredbe sa zakonskom snagom od 24 III. 1938. M. s. br. 276). Zagreb, 2 svibnja 1940. Dr. Alojzije Stepinac v. r. Priore decreto liberantur extractus matri- culares ab applicatione tymbriorum publicorum, hic et nunc, et stigmatum ecclesiasticorum; attendi debet tamen sub nomine taxarum per textum legis intelligitur solummodo applicatio tymbriorum, nunquam vero etiam praemium, quod officio parochiali pro editione exlractuum competit; praeter taxas tymbriorum competit OP praemium pro singulis extractibus 20 Denarii et dimissione tymbrialium taxarum praemium hoc non dimittitur, nisi parochus proprio motu ratione paupertatis idem dimittit; officium parochi- ale nunquam tamen potest dimittere solam partem dioecesis 10 Den. in SOS, si propriam partem item non dimittit; hinc, quamvis tymbriorum nomine Tim non applicentur, partes pro officio parochiali et pro dioecesi per applicationem SOS (10—10 Den.) solvi debent, nisi ex causa ut prius; et hoc tenendum est semper, quando extractus ad manus singulorum eduntur. Item nec communitates possunt quemcunque extractum ex officio suo officiose sine praemio solvendo edendum petere, ut supra pro fine privatorum, uti sunt: domicilium, (zavičejnost) vel jus civitatis, liber pro operatoribus, pro agris emendis vel ex quacunque causa, ubi interessé privatorum praevalet, quamvis a communitate officiose petatur et pro finibus, qui ad ordinem publicum non pertinent. Si officia publica ejusmodi extractus vel data matricularia simpliciter sine officiosa forma typis pressa edenda expostulant, nullo modo data matricularia in simplicibus schedulis adscribantur et hujusmodi postulatio remittatur cum observatione, hoc illicitum esse et rogetur, ut ad officium parochi- ale pars privata mittatur et ad ejusdem manus praemio soluto extractus matricularis edetur. Nr. 2616. Initium anni sacri. Nr. 2620. Octava major 18—25. jan an. 1941 celebranda. Nr. 2624. Usus tymbriorum