Bács megyei püspöki körlevelek, 1938
- 20 c) Paulinum destinatur imprimis pro educatione cleri minoris, sed adhibetur ulterius e- tiam ad fines dioecesi proprios, tanquam hospitium centrale totius cleri ad munera sua in urbe matre convenientis; utriusque indigentiae cum ex bono communi exortae sunt, ex fontibus dioecesis sustinentur. 1° Parentes omnium alumnorum scriptis se consentire declarant, ut filii eorum ad sacerdotium educentur. 2° In Paulino alumni, aspirantes ex classibus I—IV, solvere debent totam summam quae pro a. 1938/39 per menses in 400 Den. statuitur; alumni vero candidati, ex classibus V—VIII,. secundum posse parentum 500 Den. adminus 200 Den. praestant. 3° Ceteri vero sumptus ad sustentationem Paulini necessarii, prouti sunt: salaria Praefecti et Sororum et famulatus ejusdem, alimentatio candidatorum pauperum supplenda, expensa diversorii sacerdotalis, relutum usus fundo domus solvendum a posteriori computabuntur. II. Rationibus constitutis Coetus Consultorum supplices libellos concurrentium examini subjecit et ex iisdem aptos selegit. a) Ad s. Theologiam duo sunt probati et adscripti; et hinc primoannitae quinque habentur. b) Inter candidatos a medico probati et coram Coetu apparentes adscripti sunt octo discipuli pro classi V.; ceteri septem alumni, qui sua studia in Travnik inceperunt, ibidem ea absolvere debent. c) In Paulinum sub conditionibus superius statutis quatuordecim discipuli pro I classi admissi sunt, qui in Paulino educabuntur; examini vero post classem IV. subjicientur. III. Cum in consultatione aestiva etiam personalia sacerdotum, praesertim ea quae ad provisionem spectant, pertractari soleant in hac sessione agebatur de domo rustificationis aedificanda et de indigentiis Cb et Cc in RO inserendis. a) Ex sessione Consultorum Excellentissimus Dominus Nuntius novus per telegraphiam salutatus est. b) Ex Consulto Ad. Rev. D. Francisci Tamás moderatoris UCS adm. Rev. D. Petrus Littvay parochus Sontaensis, jubilaris sacerdos et parochus consultor pensione provisus est; eidem pro pensione tertia pars 600 D. cum eadem parte lignorum focalium ex proventibus beneficii, duae partes vero ex symbolis UCS statuuntur; quiete sua inde a 1. die oct. a. 1938 usurus est. c) Examina synodalia et triennalia diebus 26—27 mensis augusti absolventur simulque examinati omnes diebus subsequentibus exercitiis spiritualibus vacabunt, domum hebdomada feria IV. reversuri. Suboticae, die 5. julii a. 1938. Prol N. 2032/38. Sacra Congregatio Concilii. Beatissime Pater, Ordinarius Bačiensis, ad pedes S. V. humiliter provolutus, petit, ut disciplina legis abstinentiae et ieiunii in regione eidem concredita ita ordinetur: Lex abstinentiae et jejunii iuxta praescripta ss. canonum 1250 et sequentium observatur. Ratione tamen quod in regione hac incolae commixtim cum acatholicis degent et maxima ex parte carnibus vescuntur, necnon ad ab- ususalioquinirreptos tollendos, petitur dispensatio: I. A lege abstinentiae pro omnibus fidelibus, 1. Sabbatis Quadragesimae, excepto Sabbato Sancto ante meridiem; 2. Feriis quartis et Sabbatis Quatuor Temp. 3. Vigiliis O. Sanet, et Assumptionis B. M. V. 4 Omnibus vero diebus solius jejunii etiam extra comestionem principalem liceat vespere in modica quantitate carnibus uti. II. A lege abstinentiae omnibus diebus, exceptis feria IV Cinerum, feria VI in Parasceve, Sabbato Sancto usque ad meridiem et Vigiliis Nativitatis et Pentecostes: 1. pro operariis in fabricis laborantibus et aliis graviter occupatis et familiis, in quibus plures operarii occasionaliter conducti alimen- tari debent; eo ut iis, et omnibus extra propriam domum manducantibus, laridum suile non liquatum condimento imputetur; 2. pro conductoribus in viis ferreis, itine- rantibus et infirmis in balneis et nosocomiis morantibus, et aliis in cauponis et ad mensas communes manducantibus; 3. pro pauperibus et illis, qui ut famuli conducti sunt, si cibos esuriales non habeant; 4. pro familiis illorum, de quibus infra sub nr. III, n. 1 est sermo. III. A lege jejunii et abstinentiae omnibus diebus: 1. pro defensoribus legum financialium, custodibus publicae securitatis et carceris, exceptis diebus feria IV Cinerum, feria VI in Parasceve, Sabbato Sancto, et Vigiliis Nativitatis et Pentecostes; 2. pro militibus, excepta fer. VI in Parasceve; 3. pro tota dioecesi in festis Purificationis, Annuntiationis et Nativitatis B. M. V. et S. Stephani protomartyris, dum ista festa de facto celebrantur; 4. pro omnibus commorantibus in locis, ubi et quando nundinae annuariae habentur. Et Deus ete . . . Sacra Congregatio Concilii, attentis expositis, Ordinario Bačiensi benigne tribuit facultates in omnibus iuxta preces per quinquennium. Datum Romae, die 25. április 1938. J. Card. Serafini, prefect. J. Bruno, Secret. Nr. 4135. Relaxatio legis ieiunii et abstinentiae.