Bács megyei püspöki körlevelek, 1937

4 De conscriptione immobilium. Nr. 1500. In Actis ABAe a. 1933. sub nro LX p. 76. inserta sunt statuta dioecesana de consignatio­ne bonorum immobilium, quae in regione ABAe ad ecclesiam catholicam pertinent; item ordines de administratione eorum in AABAe pag. 130. sub titulo Libri Fassionum publicati sunt Cum vero editio Codicis statutorum primae Synodi Bačiensis (CB) retardetur, ne operatio circa con­scriptionem bonorum ecclesiae et elaborata Visitationis Canonicae in longius tempus prolon­gentur, in adjectis AABAe nro LXXX p. 177. procanones Codicis Bačiensis de bonis immobi­libus agentes denuo typis mandantur. Rogantur Adm. RR. DD. parochi ut pro­canones concernentes CB addiscere et intelige- re satagent. Major pars Extractuum fundualium ex publicis libris agrorum jam excerpta haben­tur, comparationi ceterorum Extractuum fundu­alium jam insistimus eamque et praesentibus urgemus. Pro ulteriori operatione ex ordine sequitur compilatio Collectarii ad usum internum eccle­siae; parcellae agrorum, sicuti in Extractibus inveniuntur quoad jus proprietatis in conspectu habentur, nunc eadem ratione ususfructus sor­tiri et coacervari debent, prouti illae parcellae in interno usu parochiarum singulis ministris et subjectis adtributae administrantur. Extractus, qui noviter ex libris publicis exempti et ad Curiam submissi sunt, custodiri debent ne maculentur, quia illi Visitationibus Canonicis applicandi erunt; ideo cuivis paro­chiae remittuntur antiqui extractus qui a. 1923. desumpti in archivo dioecesano custodiuntur, ut ex eisdem distributio objectorum peragatur, nisi interdum in communitate commassatio et nova conscriptio agrorum confecta sit; quo in casu novi extractus adhibendi erunt; liber agro­rum et tabulae geographicae in officiis omnium communitatum aspici possunt et omnino dili­genter perlustrentur, ne singulae parcellae sin­gulis titulis injuste adjudicentur; ulterior et parti­cularis inviatio in ipsis procanonibus (CB) typis datis invenitur. Humanissime et iterum reflectuntur Adm. RR. DD. parochi et qui eorum vice funguntur, ut sine ulterioribus urgentiis elaborationi Collec­tarii aggrediantur, quia sine praesuscepta con­scriptione et distinctione bona ecclesiastica nec servari, nec revindicari poterunt. Suboticae, die 12. április a. 1937. In regione ABAe ante novum regimen duodecim parochiae a republica pro congrua sustentatione subsidium acceperunt; cum a. 1921-2 inter regna antiqua et hareditaria divisio facta sit onerum et interregnali pertractationi nemo nostrum adesset qui postulata nostra de­fenderet, regnum nostrum onus hoc non suscepit; a posteriore frustra insistimus, ut ex proventi­bus reipublicae subsiduum congruum etiam no­stris parochis egentibus conferretur; cum vero praevideri possit, in casu si foret, ut Concorda­tum legibus inseratur, postulata nostra in actio­ne de subsidiis status proponi posse, in Actis nro LXXXI p. 179 ABAe publicatur procanon Cb de congrua beneficiali agens, contemplandi et in Coronis pertractandi causa; sine jure ta­men et onere eundem ad effectum exsequendi. Suboticae, die 12. április a. 1937. Gospodin Ministar prosvjete odlukom Sn. br. 39778 od 14 novembra 1936 g izdao je sli­jedeće naređenje: „Vjerske vlasti u nekoliko mahova izvijestile su me pismeno da učenici narodnih, srednjih i srednjih stručnih škola ne posjećuju bogomolje onako kako je propisano Pravilnicima o vrše­nju vjerskih dužnosti. Povodom toga a na osno­vu §. 10. zakona o vjerskoj nastavi naređujem svima direktorima srednjih i srednjih stručnih škola, svima upraviteljima građanskih i narod­nih škola, da u područnim školama vode stroga računa o tome da se propisu Pravila o vršenju vjerskih dužnosti i naređenja koja regulišu ovo pitanje strogo pridržavaju/' Subotica, dne 30. marta 1937. god. Revmus D. Leonardus Hegedűs, Cam. S. S. et V. A. Diaconus Suboticaensis constitutus est Vicarius foraneus pro districtu Bačka Topo­la; Adm. Rev. D. Franciscus Berlron, notarius Tribunalis nominatus est Vicarius foraneus sub­stitutus pro districtu Subotica. Vicarii cooperatores translati sunt: Adalbertus Lemajer ex Mol ad Bačko Petrovoselo, Joannes Sándor ex Bačko Petrovo- selo ad Mol; Andreas Hrubiány ex Bajmok di­missus est ad servitium interimale in Beograd. Suboticae, die 14. április a. 1937. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. De Congrua beneficiali. Nr. 1555. Nr. 1560. Decretum de obligatione audiendi Sacrum pro discipulis. Nr. 1548. Mutationes personales.

Next

/
Thumbnails
Contents