Bács megyei püspöki körlevelek, 1936

9 De Sessione secunda publica. Tempore praedicto patres Synodi in ec­clesia apparent. 1. Vesperis et Completorio in choro reci­tatis Rev. D. Andreas Moullion ad mandatum Ordinarii legit decretum de agendis secundae sessionis, cujus praecipua argumenta sunt: va­riae electiones et nominationes. 2. Ad electiones faciendas ex consulto Comitatus Capitularis constituuntur sequentes scrutatores: Rev mus Dom. Antonius Skende- rovič, Adm. Rev. D. Franciscus Tamás, Adm. Rev. D. Franciscus Svraka, et lector: Adm. Rev. D. Victor Barsy. 3. 111 mus ac Rev mus D. Blasius Rajié, Promotor Synodi loquitur de ordine electionum. Synodi est eligere: a) Judices Tribunalis Collegialis; b) Judices Arbitros: c) Examinatores; d) Parochos Consultores. 4. Scrutatores suffragia omnia simul col­ligunt eaque separatim numerant; lector vero enuntiat eventum electionum. 5. Judices Tribunalis Collegialis a Synodo electi sunt: 1. Adm. Rev. D. Franciscus Tamás, 2. Adm. Rev. D. Michael Werner, 3. Adm Rev. D. Benjaminus Hegedűs, 4 Adm. Rev. D Franci­scus Svraka, 5. Adm. Rev. D. Emericus Kovács, 6 Rev. mus D. Antonius Skenderovič. Promotor Synodi electos provocat ad jura­mentum praestandum; juramento emisso pro­ponit eos Episcopo confirmandos; Ordinarius electionem libenter acceptat et mandat perlegi decretum de eorum confirmatione. 6. Judices Arbitrarii Iudicii a Synodo electi sunt: 1. Revmus D. Dr. Stephanus Tumbas, 2. Adm Rev D. Jacobus Kopping, 3 Adm. Rev D. Victor Barsy, 4. Adm. Rev. D Carolus Raile, 5. Adm. Rev. D. Joannes Horváth, et 6. Adm. Rev. D. Franciscus Bertron. Cum electi juramentum a canone prae­scriptum coram Ordinario emiserint, ab Eo per decretum approbati sunt 7. Examinatores a Synodo electi sunt: 1. Ulmus ac Revmus D. Blasius Rajié, 2. Rev mus D. Franciscus Petrányi, 3. Rev mus D. Dr. Jacobus Egerth, 4 Rev mus D. Petrus Eve­tovié, 5 Rev. mus D. Antonius Skenderovič, 6. Adm. Rev. D. Paulus Bešlié, quos omnes, cum juramento spoponderint se munus suum, quavis affectione humana post­posita, sincere exsecuturos esse, Ordinarius per decretum ratihabet simulque eis mandat, ut mu­nus suum secundum sacros canones et dioece- sana Statuta accurate obire satagant. 8. Synodo primae Bačiensi ad normam Canonis 385. sequentes placuit parochos con­sultores eligere: 1. Adm. Rev. D. Petrum Littvay, 2. Adm. Rev. D. Edmundům Hervanek, 3 Adm. Rev. D. Emericum Schwerer, 4 Adm. Rev. D. Geor- gium Szirmai, 5. Adm. Rev. D. Georgium Pótz, 6. Adm. Rev. D. Gasparum Takács. Electos, juramento ab eisdem praestito, Ordinarius per decretum inter parochos consul­tores adnumerat. Duo electi: Petrus Littvay et Gasparus Takács non erant praesentes; eorum est postea coram Ordinario juramentum prae­stare. 9 Excmus ac Revmus Episcopus provocat ad legendum decretum de nominatione Con­sultorum dioecesanorum, qui supplent vices Capituli cathedralis sub nomine S. Sedis Con- sistorialis. Consultores Dioecesani constituuntur: I. Ulmus ac Revmus D. Blasius Rajié, praeses, 2 Revmus D. Petrus Evetovié, 3 Rev­mus D. Antonius Skenderovič 4. Adm Rev. D. Franciscus Svraka, 5 Adm. Rev. D. Antonius Vojnič Tunié, 6 Adm. Rev. D. Paulus Bešlié. Pro notario vero: Rev. D. Andreas Moullion secretarius. > Praenominati accedunt ad altare et coram Ordinario juramentum emittunt, 10. Excmus ac Revmus Episcopus mandat secretario suo, ut perlegat decretum de nomi­natione Officialis et Notarii Tribunalis Collegia­lis; vi hujus decreti Officialis Tribunalis con­stituitur Revmus Petrus Evetovié, pro notario vero R. D. Franciscus Bertron, qui Sancta Dei Evan­gelia manibus tangentes coram Synodo jurant se munera sibi commissa rite ac fideliter imple­turos esse. II. Ne errores circa fidem vel mores vel pravae consuetudines in Dioecesi locum obti­neant vel diffundantur, institutum est Consilium a Vigilantia, sicuti in Pii Pp. X. litteris ency- clicis „Pascendi dominici gregis" cautum et pro­visum est. In Consilium a Vigilantia Ordinarius sequentes septemviros elegt: 1. Ulmum ac Revmum D Blasium Rajié, 2. Revmum D. Leonardum Hegedűs, 3 Rev­mum D. Antonium Skenderovič, 4. Adm Rev. Dom. Franciscum Tamás, 5. Adm. Rev. D. Franciscum Svraka, 6. Adm Rev. D Franciscum Bertron, quibus accedit, 7. Promotor justitiae Adm. Rev. D. Paulus Bešlié. Electi ad munus suum fideliter ac dili­genter obeundum juramento in manus Ordinarii emittendo se obstringunt. 12. In praesenti Synodo Ordinarius se­quentes Censores librorum eligere et constituere dignatus est: 1. Franciscum Petrányi, 2. Dr. Jacobum Egerth, 3. Dr Stephanum Tumbas, 4. Leonar­dum Hegedűs, 5. Antonium Fáncsy, 6. Anto­nium Vojnič Tunié, 7. Franciscum Bertron, 8. Paulum Bešlié.

Next

/
Thumbnails
Contents