Bács megyei püspöki körlevelek, 1936

- 10 Ut autem designati Censores librorum in officio suo obeundo fidem et diligentiam magis magisque praestarent, propositum suum jure­jurando attestati sunt. 13. Seriem nominationum complent con­stitutiones vicariorum foraneorum. Vicarii foranei constituti sunt: pro districtu Stara-Kanjižaensi: Adm. R. D. Michael Werner, parochus in Mar- tonoš; pro districtu Rigjicaensi: Adm. R. D. Joannes Wier, parochus in Rigjica. Novi vicarii foranei statim juramento pro­mittunt se officium susceptum iuxta prae­scripta Statuta dioecesana accurate exsecutu­ros esse. 14. Ordinarius omnibus in Synodo electis vel denominatis de acceptis honoribus gratula­batur eisque verbis gravibus iniunxit, ut in suis actibus solum gloriam Dei et salutem animarum quaererent. Postea singuli ad osculum anuli acce­dunt. 15. Post verba Promotoris Synodi: „Inno­mine omnium Synoditarum rogatur Coetus Consultorum, ut officio sibi habeat Statuta a nobis lata et ab Ordinario ratificata servare et typis edenda procurare", notarius Synodi ad mandatum Episcopi praesidentis perlegit De­cretum de dimissione Synodi: ORDINARIUS BAČIENSIS SUBOTICAE. Venerabilibus Patribus in Prima Sy­nodo Bačiensi praesentibus! Nos Ludovicus Budanovic, episcopus et administrator apostolicus Bačiensis, Synodum quam Festo S. Matthaei Apostoli et Evan­gélistáé anno millesimo nongentesimo trigesi­mo quinto indiximus, et die duodecima men­sis novembris anni millesimi nongentesimi trigesimi quinti convocavimus, hodie celebra­tam et conclusam praesenti decreto dimit­timus. Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto Tuo, quod est in Jerusalem. Amen. Suboticae, die 30. junii, Festo Comme­morationis S. Pauli Apostoli, a. 1936. Ludovicus Budanovic episcopus et A secretis: administrator apostolicus Bačiensis Andreas Moullion His omnibus feliciter peractis Excmus ac Revmus Episcopus in ultima sua allocutione invitat fratres et consocios suos ad gratiarum actiones. Decantato hymno „Te Deum“ expo­nitur Sanctissimum ad adorationem. Protocollum Synodi ratihabetur. Suboticae, die 30. junii a. 1936. Ludovicus Budanovic Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Benedictione cum Sanctissimo finitur dies primae Synodi Bačiensis celeberrimus. Franciscus Berlron notarius Synodi.

Next

/
Thumbnails
Contents