Bács megyei püspöki körlevelek, 1936
8 nistratione sacramentorum, de cultu divino, de beneficiis et bonis ecclesiasticis; Quartus deinde liber agit de processibus; Quintus, demum, de delictis et poenis. Volumus, nostram legislationem esse omnino conformem et consonam Sacris Canonibus, quibus eandem paene accommodavimus et iudicio Sanctae Sedis Romanae eam subiiciendam curabimus. De his rebus agunt et nostra Statuta: quae nos omnes praesentes pro nostris particularibus legibus agnoscimus, quorum in fidem praesente Excellentia Vestra hisce ea subscriptione consignabimus. Hac occasione renovamus reverentiam et oboedientiam erga Excellentiam Vestram, qua nostrum Ordinarium legitime praepositum, quam in manuum impositione Praelato nostro pro tempore existenti, spopondimus atque vovimus. Rogo Vos PATRES SYNODICI, ut accedatis subscriptioni. Ego quidem incipiam. Promotore Synodi praesentes provocante ad subscriptionem Statutorum, subscriptio per singulos in hoc ordine facta est: Blasius Rajié, Franciscus Petrányi, Dr. Jacobus Egerth, Dr. Stephanus Tumbas, Leo- nardus Hegedűs, Petrus Evetovic, Antonius Skenderovič, Paulus Würtz, Balthasarus Agatid, Petrus Weinert, Dr. Julius Aczél, Franciscus Tamás, Franciscus Svraka, Stephanus Virág, Jacobus Kopping, Antonius Vojnič T., Franciscus Bertron, Paulus Bešlič, Andreas Moullion, P. Clemens Veren 0. F. M , P. Apollinaris Braničkovič 0. F. M., P. Gerardus Stantič 0. Carm. Disc, Julius Bárány, Franciscus Kindl, Edmundus Heruanek, Emericus Schwerer, Ala- darus Hárs, Hieronymus Maison. Georgius Szirmai, Mathias Léh, Julius Horváth, Emericus Drozdik. Ferdinandus Dallmann, Georgius Pótz, Victor Barsy, Adalbertus Péchy, Carolus Rcile, Antonius Beit, Franciscus Piukovid, Colomannus Berecz, Michael Werner, Joannes Horváth, Joan- nes Pintz, Benjaminus Hegedűs, Josephus Dju- rič, Antonius Berger, Joannes Finta, Franciscus Scháffer, Joannes Wier, Dr. Elemerus Koráni, Valentinus Péter, Emericus Kovács, Antonius Haug. Antonius Bischof, Ludovicus Varga, Julius Wildmann, Dionysius Szabó, Vincentius Gere, Emericus Heck, Conradus Gausz, Franciscus Kovács, Mathias Körmöczy, Michael Haltmayer, Paulus Veselic, Vincentius Kovács, Nicolaus Ágoston, Stephanus Prčič, Joannes Lebovid, Joannes Lantos, Joannes Beneš, Joannes Sütő, Dr. Adalbertus Flittner, Franciscus Raible, Petrus Kleiner, Stephanus Gajdos, Nicolaus Dulic, Joannes Kujundžid, Martinus Sloff- ner, Antonius Poósz, Ludovicus Firány, Adalbertus Németh, PetrusSchröder, Eugemus Varbai, Jacobus Vlaovid, Franciscus Csipak: Eugenius Fábry, Julius Vondra, Josephus Offenberger, Andreas Hrubiány. Franciscus Tasi, Josephus Novotný, Ludovicus Vajda, Carolus Lantos, Franciscus Vujkovic, Joannes Hartmann, Joannes Pecze, Antonius Csajkás, Jacobus Eichin- ger, Marcus Kovacev, Martinus Haintz, Franciscus Eisele, Stephanus Rohrbacher, Alexander Raab, Joannes Lohrbach, Michael Kandler, Laurentius Scherer, Marinus Semudvarac, Antonius Brecska. 13. Cum autem juxta Sacros Canones unicus Legislator sit Episcopus, promotor Synodi rogat Ordinarium Bačiensem. ut Statuta, a clero subscripta, acceptet et adprobet. Ordinarius ea subscribit et mandat perlegi Decretum de valore Statutorum: ORDINARIUS BAČ1ENS1S SUBOTICAE. Honorabili Clero Bačiensi salutem et pacem in Domino! Auctoritate Sanctae Sedis in Administratorem Apostolicum positi, ex consulto Coetus Consultorum et proprio motu per tredecim annos varias agendi normas, quae Nobis necessariae et opportunae videbantur condidimus et quas hucusque tanquam decreta pro sacri muneris Nostri officio in Actis Apostoli- cae Bačiensis Administrationis publicavimus; quae cum in prima Synodo Bačiensi ex communi sensu discussae et rite promulgatae sint, tanquam constitutiones particulares regionis Nostrae jurisdictioni subjectae, omnes et singulas praesentibus approbamus et pro universo Clero obligantes declaramus. Unde verbis Sancti Spiritus urgemus et jubemus: „Custodite verba pacti hujus et implete ea.“ (Deut. 29. 9). Ceterae vero Dioecesis Nostrae laudabiles consuetudines in omnibus, quae constitutionibus his non adversantur, integrae validaeque manent et ulterius quoque servari debent. Volumus dein, ut constitutiones quae in Codice Statutorum primae Synodi Bačiensis continentur, disciplinis s. Theologiae ad- numerentur et sacerdotes sacris ordinibus initiati in eis per examina triennalia et syno- dalia periclitentur. Faxit Deus omnipotens, ut Constitutiones hodie latae, fructus uberes et ad Dioecesim Bačiensem salutiferas, afferant. Arnen. Datum Suboticae, Festo Commemorationis S. Pauli Apostoli et Protectoris nostri (die 30. junii) a. 1936. Ludovicus Budanovic episcopus, administrator apostolicus Bačiensis. 14. Aliud decretum perlegitur de dimissione I. sessionis et de indictione secundae sessionis die 30. junii a. 1936. pomeridie hora tertia tenendae. 15. Accepta benedictione Episcopali praesentes synoditae discedunt.