Bács megyei püspöki körlevelek, 1935
- 2 Parochi et ceteri rectores ecclesiarum loco thematum ss. Theologiae pro a. 1935. praeparare debent textum, qui pro libro Historiae domus componendo et pro ordine praedicandi statuendo requiritur. Selectionem et adorna- tionem materiae parochi, occasione Coronae referent, ejus compositioni Vicarius foraneus inspiciet, et in relatione sua ad Ordinarium mittenda sive in protocollo Coronae sive in litteris appositis peractae operae mentionem faciet. Textus in librum nonnisi Vicario foraneo approbante induci poterit ejusque erit occasione visitationis textum subscribere. I. Pro Corona vernali colligere et describere studeant argumenta et additamenta, quae ad Historiam parochiae pertinent, quibusque Liber Chronicus inchoabitur. Ceu diligentes rerum antiquarum scrutatores earumque amatores conferent argumenta, quae in futuro commentarium temporis praeteriti suppeditabunt: „Colligite micas ne pereant". Nec foliis nec atramento parcatur ut memoria praesentis et perfecti servetur, quod pro exigentiis successorum nostrorum quocumque modo necessarium esse poterit. Excerpantur quae in Visitationibus Canonicis historica et characteristica inveniuntur; consignentur ex matriculis nomina parochorum aliorumque sacerdotum, qui in parochia opus Christi operati sunt, signatis annis muneris eorum. Pro historicis additamentis scholarum ad instar copiae describi poterit textus concernens ex libro: J. Berauer, „A kalocsa-egyházmegyei róm. kath. népiskolák története". Inferantur documenta et data historica quae de patronatu, de praesentatione vel nominatione parochi et ceterorum ministrorum agunt. Statistica data de impopulatione prouti in Litt. Cire. a. 1932. statutum est; simul et cetera concernentia, quae in fontibus profanis fide digna inveniuntur. Acta descripta sigillo officii parochialis et subscriptione parochi muniantur, data historica secundum fontes eorum citentur. II. Pro autumnali Corona componatur ordo praedicandi pro anno 1935. Coetui consultorum a. 1933—34. absoluto placuit, quod et Ordinarius approbavit, ut disciplinae ss. Theologiae in quinque partes dispositae per quodvis lustrum in praedicationibus explicatae coram populo fideli pertractarentur. Divisio disciplinarum ss. Theologiae in AABAe LVIII. conspiciuntur et themata praedicanda suo tempore typis data dimittentur. Cum vero thematibus statuendis ulteriore discussione opus sit, DD. Curiones intimatione eorum singillatim non exspectata pro anno 1935. (summatim 30), sena objecta pro suo libitu eligant eaque per annum diebus Dominicis disponant et inquantum fontes pro eis exarandis apti praesto sint, eosdem assignent. Cooperatores, quorum est in ecclesia praedicare, dispositioni parochi oboedire tenentur. Ceterae praedicationes, quae ad materiam in sex thematibus dispositam ulterius interpretandam neccessariae et opportunae videntur, ad placitum concionatoris coordinari poterunt. * Pro semestri I. Cum magna sit differentia inter doctrinam ecclesiae catholicae et ecclesiae orientalis dissidentis de statu animarum post mortem, quaeritur, quid de fide credendum sit: a) de vita spirituali post cessationem vitae corporalis, b) de judicio particulari, c) circa purgatorium? Pro semestri II. Nemo ignorat, quanti momenti SSmus Dominus Noster, Pius Pp. XI. Actionem Catholicam aexistimet, ac nostris potissimum temporibus, cum fidei morumque integritas in discrimen cotidie periculosius vocatur, ipsam a pastorali ministerio et a vita christiana minime disjungi posse dicat, praesertim autem quoad christianam juventutis nostrae educationem. Maximum nempe periculum juventuti catholicae imminet ex parte tot variarum sodalitatum, quae aut religiosum indifferentismum propagant, aut vero, quod multo pejus est, directe vel indirecte contra religionem et rectum sensum moralem pugnant. In tali nostrae aetatis conditione, juvenum animis subveniendi modum maxime opportunum sodalitates catholicae praebent. Quaeritur: quid de organisationibus catholicis nunc apud nos existentibus aestimandum sit? et quae sodalitates pro juventute catholica utriusque sexus nostris temporibus aptissimae videantur? Suboticae, die 15. januarii a. 1935. Vicarii Cooperatores translati sunt: Nicolaus Sémiid ex Bajmok ad Novi Sad ad S. Mariam, Andreas Hrubiány ex Kula ad Bajmok, Petrus Lotterer ex Senta I. ad Kula. Administratio parochiae S. Stephani in Senta concredita est Francisco Tamás, vicario foraneo. Suboticae, die 15. januarii a. 1935. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostoiicus Bačiensis Administrator. Themata pro ceteris. Nr. 497. Mutationes personales. Themata elucubranda a rectoribus ecclesiarum. Nr. 100.