Bács megyei püspöki körlevelek, 1935
Nr. 1230. Sollemne missarum triduum in Specu Lour- densi. II. — 3 — Litterae Apostolicae SSmi D. N. Pii Papae XI. ad Petrum Mariam Gerlier, Episcopum Tarbiensem et Lourdensem. Venerabilis Frater! Salutem et Apostolicam Benedictionem. Quod tam alacri volentique animo amplexus es, susceptum a Dilectis Filiis Nostris consilium, Francisco nempe S. R. E. Card. Bourne — quem recens vita functum comploramus — ac Joanne S. R. E. Card. Verdier, Archiepiscopo Parisiensi, celebrandi scilicet Lapurdi, proximo mense Aprili, ad prodigiale Immaculatae Virginis specus, publicas in triduum supplicationes, ita quidem ut per tres eas dies noctesque, quibus propagatum ad universum Catholicum orbem humanae Redemptionis Jubilaeum explebitur, Eucharistica Sacrificia perpetuo inibi continenterque agantur, id profecto contineri non possumus quin summopere dilaudemus. Siquidem quo aptiore modo, quo digniore potest finis saecularibus hisce sollemnibus ac veluti corona imponi? Si enim tot tantaque sunt, quae a sacratissimo Redemptoris nostri opere profluunt beneficia, at divina Eucharistia, mirabile illud christianae vitae quasi centrum ac ratio maxima, itemque per eam incruento modo perennatum Calvariae Sacrificium ejusmodi munera sunt, ut non solum majus quidquam humana cogitatione effingi non possit, sed infinitam etiam ipsius Dei videatur explevisse potentiam, exhausisse misericordiam. Ad Augustum igitur Altaris Sacramentum, undeviginti a tanto accepto beneficio elapsis saeculis, mentem convertant pietatemque intendant christiani omnes; per profluentes ex eo gratiae rivos labes eluant, commissa expient, ac suas, quibus tantopere premuntur, angustias aegritudinesque ei concredant ac confidant, qui unus potest eas lenire, relevare et ad caelestia erigere. Quodsi poterunt, — ac spem fovemus bonam plurimos posse — undique terrarum, undique gentium Lapurdum petant, ibique, nullo habito nationis discrimine, per fidem caritatemque fraterno foedere con- iuncti, incensas preces supplicationesque fundant „ad Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis", praesentissimo interposito Deiparae Virginis patrocinio, hereditaria labe ab origine expertis. Etenim non sine caelestis Numinis consilio contigisse putamus, ut sacro hoc temporis spatio, quo humanae Redemptionis Jubilaeum celebratur, quintum ac decimum expleretur lustrum ab habitis ad Massabiellense specus almae divini Redemptoris Matris supernis manifestationibus. Jamvero hodie, si umquam alias, divina ope indigemus precibus impetranda; indigent populi, gentes, universaque hominum Civitatumque consortia. Quae in praesentia impendent mala tanti ponderis tantaeque sunt gravitatis, ut vix aliquid levamenti offerre videantur; quae vero in posterum formidamus, omnium animos suspensos atque anxios agunt. Illud vero maxime dolendum est, quod redintegrantur multis locis ethnicorum mores; atque eorum doctrina, caelesti illi a Jesu Christo pai- tae repugnans, in summa laude habetur. At ubi pervicax humanae mentis superbia peccat, ibi potissimum paenam luere necesse est. Siquidem, ut magno cum paterni animi moerore experimus, nullum potest — remoto Deo, eius posthabita lege neglectoque auxilio — necessarium tot malorum cumulo adhiberi remedium. Si humana tantummodo industria prudentiaque permoti atque adacti, paci prosperitatique stabiliendae studeant homines, procul dubio fugientem sequuntur, inhaerent labenti. Nos itaque, quotquot christiano nomine gloriamur, divinaque fide alimur, inde aegrotanti humano generi salutem efflagitemus, a Deo nempe, unde solum oriri potest. Quaeque per impertitum catholico orbi maximum extra ordinem Jubilaeum roganda impetrandaque nominatim proposuimus, haec per proximas Lapurdenses supplicationes, perque tot Eucharistica sacrificia celebranda enixis precibus implorentur; idque potissimum ut, restinctis, quae serpunt, simultatibus, dissidiorum rationibus feliciter compositis, ac tranquillatis ubique rebus, christiana veri nominis pax animis, populis nationibusque arrideat: pacem inqui- mus, quam Christus nascens, concinentibus angelis, attulit, a mortuis resurgens discipulis impertiit, atque omnibus, adscensurus ad Patrem, sacrum veluti pignus reliquit. Ac velit — instanter adprecamur — Immaculata Virgo Maria, quae ad Massabiellense specus tanta edidit atque edit, donante Deo. rerum mirabilia, supplicantium voces benigna audire; impetret eadem tandem aliquando a propitiato Filio suo laboranti hominum societati feliciora tempora: ita quidem, ut obcaecatis mentibus — eorum praesertim qui rebellionem in Deum propalam arroganterque jactant — veritatis virtutisque lumen affulgeat; devii aber- rantesque ad rectum iter adducantur; atque debita ubique tribuatur Ecclesiae libertas, populisque omnibus concordia oriatur verique nominis prosperitas. Cuius quidem felicis exitus ea majorem Nobis spem faciunt atque adaugent, quae illorum in animo est, qui huic incepto efficiendo student, consociatis viribus animisque ad rem deducere. Etenim, praeterquam quod omnia