Bács megyei püspöki körlevelek, 1935

- 149 — quod tunc fiet, si imprimis dogmata fidei lau- danter et fundate, methodo simplici et homi- letico-catechetica magis, quam formali dictione explanaverint; meminerint etiam, doctrinas salu­tis, exemplo Magistri magis orando, quam per­orando animis fidelium admovendas et cordi­bus infigendas esse. 1° Sacrae conciones ex ambone fiant; tantum breves occasionales allocutiones de al­tari possunt haberi. 2° Ante concionem praelegendum est Evangélium praescriptae s. Missae, nonnunquam etiam Epistola, post concionem vero actus fidei, spei et caritatis, necnon contritionis. 3° Monendi et adhortandi diligenter fideles sunt, ut sacris concionibus intersint (Can. 1348 ). §. 10. Proprium ac gravissimum officium parochi est catecheticam populi christiani insti­tutionem curare; quare officium catechisandi tum in scholis, tum in Ecclesia veluli primarium fundamentum muneris pastoralis praecipua sol­licitudine adimpleat. a) In qualibet elementari schola pueris pro eorum aetate tradenda est institutio reli­giosa, iuventus vero, quae medias vel superio­res scholas frequentat, pleniore religionis doctri­na excolatur (Can. 1373.). b) Parochus in religiosa puerorum institu­tione potest, imo si legitime sit impeditus, de­bet operam adhibere clericorum in paroeciae territorio degentium; presbyteri aliique clerici nullo legitimo impedimento detenti, proprio pa­rocho in hoc sanctissimo opere adiutores sunto, etiam sub poenis ab Ordinario infligendis (Can. 1333.). c) Peculiari omnino studio tenetur tem­pore Quadragesimae vel Paschatis pueros quo melius instituere, ut sancte Sancta primum de altari libent (Can. 1330. 2o). §. 11. Parochus debet suas oves cogno­scere (Can. 467. § 1.); semper equidem valuit, sed hodiernis praesertim temporibus obligat praeceptum Domini: „Ite ad oves, quae perie­runt domus Israel" (Mt. 10. 6), uti per se pa­tet, haec cognitio fidelium non est finis muneris pastoralis, sed tantum medium vi cuius singuli fideles, familiae et professiones melius et citius ducuntur ad aeternum animarum Pastorem. a) Curae parochi praesertim commendan­tur peccatores, pauperes ac miseri, pueri et infirmi; isti sunt sedulo visitandi, praesertim cum morti proximi sint, sacramentis reficiendi; neque eorum post mortem obliviscatur (Can 468. §. 1.). b) Opera caritatis, fidei ac pietatis foveat aut instituat. (Can. 469.); caritas christiana semper erat nota characteristica operationis Ecclesiae, exemplum divini sui Sponsi sequentis, qui „transiit benefaciendo"; inter opera caritatis ma­xime utilia recensendae sunt hiemales „auxi­liares actiones", quibus adiuvantibus ad sub­levandam pauperum miseriam culinae popu­lares eriguntur. c) Huic fini optime inserviet liber de statu animarum, quem parochus pro viribus conficere conetur (Can. 470. §. 1.). §. 12. Parochus obligatione tenetur admi­nistrandi officium parochiale; omnes libros paroe- ciales et scripturas officiosas secundum mo­dum ab Ordinario praescriptum, conficere redi­gere et servare debet. a) Parochus sigillo speciali utatur et ar­chivum habeat, cuius inventarium duobus exstet exemplaribus, altero in archivo paroeciali, al­tero in dioecesano servando. b) Documenta, quae secreta non sunt, de licentia ipsius ad triduum commodari possunt, relicta ab illo, qui documentum extulit, signata syngrapha (Can. 470. §. 4. Can. 383.). c) Hoc munere fungendo fideles benigne, et aequo animo accipiat, semper prae oculis habens non esse cancellistam, sed paternum pastorem fidelium; ne insistet rigide tempori officioso, sed labori occupatis fidelibus semper sit praesto. §. 13. Parochus caveat, ne mulieres, de quibus suspicio esse possit, apud se retineat aut quoquo modo frequentet (Can. 133 ). a) Curam rerum domesticarum committat tantum mulieri, quae iam 40. aetatis suae an­num superaverit et solidis virtutibus, praesertim castitate, modestia et obedientia emineat. b) In domo paroeciali res nunquam pos­sunt eo devenire, ut parocho mulier socia fiat in consiliis ferendis de cura pastorali, nunquam, ut ipsi socia sit in itinere, praesertim curru vehendo, vel apud mensam excepta tantum matre, sorore vel amita; famulae nunquam se immisceant rebus officiosis, neque illis prae­sentibus hae tractentur. c) Curet parochus ut omnibus personis, quae ipsi deserviunt, omni mense salarium exsolvat, quod occasione visitationis Vicearchi- diacono probare tenetur. §. 14. Parochus est non tantum usufructu­arius bonorum beneficialium, sed eorum etiam curator; ideo bona ad suum beneficium perti­nentia administrare debet ad normam iuris (Can. 1476.), i. e. intra limites suae competentiae et cum diligentia boni patrisfamilias. a) Proinde debet vigilare, ne bona eccle­siastica suae curae concredita quoquo modo pereant aut detrimentum capiant. (Can. 1523. Io). b) Qui hac in re culpandus sit, damna sarcire debet estque ad id ab Ordinario compel­lendus; parochus causam dat remotionis ad­ministrativae, si grave damnum aliter vitari ne­queat (Cf. Can. 1476. et Can. 2147.). c) Parochus ratione beneficii tenetur offi­cium parochiale sustentare, neque hoc titulo potest aliquid flagitare; obligatione autem tene­tur impendendi superfluos fructus pro pauperi­bus aut piis causis (Can. 1473.)

Next

/
Thumbnails
Contents