Bács megyei püspöki körlevelek, 1935

— 150 — §. 15. Si parochus propter populi multitu­dinem, amplitudinem territorii, infirmitatem suam temporariam aliasque causas nequeat, iudicio Ordinarii, solus convenientem curam gerere pa­roeciae, eidem, etiam invito, ast ipso audito detur unus vel plures vicarii cooperatores (Can. 476. §§. 1. 3.). a) Capellanis velut suis fratribus congruam characteri sacerdotali provisionem praebeat, eos mansuetudine, benevolentia et ministro Dei de­bito honore prosequatur illosque instruat, adiuvet, moneat et pro re nata in omni patientia arguat atque de ipsis conscientiosas iuxta praescripta per Ordinariatum puncta relationes substernat. b) Quae ad sustentationem cooperatorum spectant, uti victum, habitationem, purgationem et calefactionem cubilis, candelationem et lotio­nem, prompte confert, et proventus, qui juxta munus cooperatorum pertinent, eisdem vel fundo Congruae Cooperatorum (Cc) attribuit. Suboticae, die 31. decembris a. 1935. c) Si vero parochus ob senectutem, men­tis vitium, imperitiam, caecitatem aliamve per­manentem causam suis muniis rite obeundis impar evaserit, Ordinarius det ei vicarium ad- iutorem, qui suppleat eius vicem: portionem congruam vicario adiutori per parochum ce­dendam, partes item agendorum in cura pa­storali definit Ordinarius (Can. 475.). §. 16. Si paroecia propter mortem, repen­tinum gravem parochi morbum, vel quamlibet aliam causam improvisa fuerit, regimen istius usque ad constitutionem oeconomi assumet in- terim vicarius cooperator; si plures vicarii sint, ordinatione et munere locali antiquior; si vi­carii desint, parochus vicinior. (Can. 472. 2°.); specialibus ordinibus in Synodo dioecesana determinatum est, quaenam paroecia cuique paroeciae vicinior habenda sit; vicarii foranei est, jurisdictioni usque ad ulteriorem dispositio­nem Ordinarii interimaliter providere. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator.

Next

/
Thumbnails
Contents