Bács megyei püspöki körlevelek, 1935
— 148 ~ §. 5. Cum bonum pastorem oporteat ovibus suis iugiter advigilare easque non verbo solum Dei pascere, sed etiam diebus ac noctibus, singulis horis atque momentis praecinctum esse ad eas Sacramentis reficiendas, parochus officium residentiae religiose custodiat est ne- cesse. a) Tempus, per quod parochos ob iustam causam abesse permittitur, est duorum mensium, sive sint continui, sive intermissi; hoc tempus Ordinarius gravi de causa protrahere potest (Can. 465.). b) Paroeciam deserere ultra triduum, quod in diem dominicam et festum neauaquam incidat, sine Vicarii foranei annutu et facta de idoneo substituto provisione non potest; ad absentiam vero ultra hebdomadam duraturam praeter legitimam causam habere debet Ordinarii scriptam licentiam. c) Parochus, nisi legitime impeditus, obligatione tenetur cotidie celebrandi s. Missam tempore fidelibus apto; omnes sacrae functiones, ast praesertim s. Missa, excepto urgenti provisionis casu, accurate hora statuta inchoentur. §. 6. Parochus obligatur sub gravi et ex iustitia unam Missam pro fidelibus sibi commissis applicare omnibus diebus dominicis et festis de praecepto, etiam suppressis; (Can. 466 §. 1.) hac obligatione tenetur parochus, vicarius curatus (Can. 471. §. 4.) vicarius oeconomus (Can. 473 ), vicarius parocho absenti substitutus, ex condicto tantum cum parocho (Can. 466. §. 5. Can. 474.); non autem vicarius adiutor (Can.. 475. §. 2.), nec vicarius cooperator (Can. 476. §. 6.). a) Haec obligatio simul est personalis et reális, i. e. parochus, si legitime et iusta causa impeditus fuerit, statis diebus applicet per alium; si neque id praestare possit, quamprimum per se ipse vel per alium applicet alia die (cf Can. 339. §. 4.). b) Legitime absens parochus potest Missam pro populo applicare vel ipse per se in loco, in quo degit, vel per sacerdotem, qui eius vices gerat in paroecia (Can. 466. §. 5). c) Solummodo Ordinarius potest iusta de causa obligationem parochi applicandae Missae pro populo statuta die transferre in aliam diem (Can. 466. §. 3.) vel ex facultate a Sancta Sede accepta ad pios fines. §. 7. Iis in locis, ubi saepius sacerdotes extradioecesani celebrant, in sacristia peculiaris liber haberi debet, in quo quilibet sacerdos extraneus nomen, officium suamque dioecesim signare debet. a) Sacerdos ipse per se litteras commendaticias sui Ordinarii exhibere debet; oportet autem, ut litterae istae („Celebret") sint authenticae et adhuc validae, i. e. ut ex sigillo apposito et aliis notis demonstrentur genuinae et adhuc vigentes (Can. 804. §. 1.). b) Deficientibus his litteris admitti non debet; poterit tamen admitti sacerdos, qui parocho sit notus; immo etiam ignotus semel vel bis dummodo tunc ecclesiastica veste indutus, ex celebratione ab ecclesia, in qua litat, quovis titulo nihil percipiat et nomen, officium, suamque dioecesim in supralaudato libro signet (Can. 804. §. 2.). §. 8. Parochus sub gravi ex iustitia tenetur administrare sacramenta fidelibus, quoties legitime petant; hunc in finem non solum statis diebus excipiat confessiones, sed cotidie sedeat in sede confessionali saltem per semihoram pro posse ante Missam nullo habito respectu, utrum fideles accedant an non. a) Praebeat se in administrandis sacramentis promptum et non difficilem atque morosum, ne fideles hac eius agendi ratione a sacramentis suscipiendis deterreantur. b) Ad extrema sacramenta de vita periclitantibus administranda statim adeat aegrotos, ne ex cunctatione periculum gravis damni spiritualis pro suis parochianis oriatur. c) Ast nullo modo fas est Ss. Sacramenta administrare feminis, quae ad ista accipienda in habitu immodesto accedunt, i. e. si corpus decenter non tegitur, humeri et pectus detecta apparent, si femina non solum brachia, sed lacertos nudos prae se fert, si non solum eius crura, sed et genua ostenduntur. §. 9. Parochus debet habitualiter ipse diebus dominicis caeterisque per annum festis de praecepto (suppressis non) consueta homilia, praesertim intra Missam magis frequentatam, verbum Dei populo nuntiare; legitime impeditus istud officium per alium implere potest, si Ordinarius causam probaverit (Can. 1344. §§. 1. 2.). a) Ubi etiam vicarii cooperatores sunt, parochus munus praedicandi cum illis alternis vicibus obire potest, ast festis sollemnioribus pro posse ipse parochus teneat concionem. 1° Sacerdotes extradioecesani ad condonandum non admittantur, nisi prius licentia ab Ordinario obtenta fuerit (Can. 1341. §. 1.). 2° In sacris concionibus saltem intra lustrum omnes fidei et morum doctrinae exponantur, praesertim eae, quae hodie frequentius ab adversariis Ecclesiae impugnantur, necnon insectentur vitia in paroecia grassantia; in quavis parochia liber habeatur, cui inscribatur thema, de quo tractatum fuit et tempus, quando concio persoluta est. 3° Reprobata qualibet contraria consuetudine, etiam ad tempus messis in ecclesiis quoque ruralibus concio habenda est. b) Praecones divini verbi abstineant profanis aut abstrusis argumentis communem audientium captum excedentibus, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis se ipsos, sed in ostensione spiritus et virtutis Christum et hunc crucifixum praedicando (Can. 1347. §. 2.),