Bács megyei püspöki körlevelek, 1935
- 147 TITULUS II. De parochis. §. 1. Parochus est pastor legitimus distinctae partis territorialis dioecesis, cui peculiaris ecclesia cum populo determinato et cura animarum sub auctoritate Ordinarii exercenda est assignata. a) Parochis aequiparantur cum omnibus iuribus et obligationibus paroecialibus, nisi aliud expresse caveatur, etiam ii vicarii paroeciales, qui plena potestate sunt praediti. (Can. 451. §. 2.) b) Ordinarius parochias quaslibet, etiam religiosorum, invitis quoque earum rectoribus et sine populi consensu, si magna sit difficultas accedendi ad ecclesiam paroeciam aut nimia sit paroecianorum multitudo, auditis Capitulo cathedrali et iis, quorum intersit, praesertim rectoribus ecclesiarum, potest dividere, vicariam vel novam paroeciam erigens, immo etiam earum territorium dismembrare, i. e. regendum tribuere alii iam exsistenti paroeciae (Can. 1427. 1428.). c) Divisa paroecia, quae ad jus patronatus pertinet, vicaria aut paroecia noviter erecta non spectat ad jus patronatus; pariter exstincto iure patronatus, nova paroecia est liberae collationis. §. 2. Paroecia conferenda est personae physicae, neque potest sine induito Sedis Apo- stolicae personae morali pleno iure uniri, ita nempe, ut ipsamet persona moralis sit parochus (Can. 452. §. 1.). a) Ius nominandi et instituendi parochos competit Ordinario loci, exceptis paroeciis Sanctae Sedi reservatis, sed salvo privilegio electionis aut praesentationis, si cui legitime competat (Can. 455. §. 1.). b) Provisio vacantis paroeciae intra sex menses utiles ab habita notitia vacationis facienda est, nisi peculiaria adiuncta eam prudenter differendam suadeant (Can. 458.). c) Ordinarius sine ulla personarum acceptione magis idoneum eligere debet, consideratis tum moribus, tum doctrina, peritia linguae officiosae istius paroeciae, tum vero doctrina per examen probanda, nisi de consensu examinatorum dispensatio concedatur ob eximiam candidati theologicam doctrinam (Can. 459.). §. 3. Clericus ad vacans beneficium pa- roeciale promoveri exoptans abstineat omnibus, quae spiritui sacerdotali repugnant; severe prohibita est collectio suffragiorum, omnimodus ambitus, condemnatoria sententia de aliis candidatis, et praeter lectam Missam quaelibet functiones ecclesiasticae in paroecia vacanti, nisi ibidem pastorali munere fungatur. a) Parochus nominatus ante possessionem beneficii tenetur in manu Ordinarii orthodoxae fidei professionem iuxta formulam a Sede Apo- stolica probatam emittere et in Romanae Ecclesiae obedientia se permansurum ac legitimo suo Ordinario pariturum, temporalia beneficii et ecclesiae paroecialis conservaturum nec ullo modo alienaturum esse iuramento spondere. b) Parochus canonice institutus seu investitus intra bimestre etiam installationem suam, i. e. introductionem in realem beneficii possessionem procurare obligatur; haec installatio per Archipresbyterum suscipienda praevie populo significetur; termino installationis adveniente cum allocutione convenienti, perlecto Ordinarii decreto et symbolice traditis clavibus Ecclesiae necnon libro Evangeliorum, novus parochus praesentetur fidelibus; invocato postmodum Spiritu Sancto Missa cum exposito Sanctissimo celebratur. c) Parochus hac ratione in beneficii possessionem introductus ius in temporalibus, nunquam vero dominium obtinet. §. 4. Parochus maximam debet curam adhibere, ad munditiam ecclesiae, quae domum Dei decet; hoc iure potissimo de supellectili altarium servandum est (Can. 1178.). a) Ab ecclesia arceantur negotiationes et nundinae, quamquam ad finem pium habitae, et generatim quidquid a sanctitate loci absonum sit (Can. 1178.); item absona recenseri debent iudicia saecularia, ludi theatrales, proiec- tiones et chinematographicae scenae, etsi religiosae, lasciva et profana musica. b) Parochus sedulam curam gerat, ut sacrae functiones debito decore et sollemnitate fiant; magnum pretium et indigentia materiae ne sint impedimentum, quominus officia divina in pretioso, integro et mundo ornatu, adhibitis cereis debiti numeri et qualitatis, celebrentur; item diligenter advigilet, ut personae inservientes sint decenter pro sua condicione, at maxime modeste vestitae, suas functiones gravitate et devotione perficiant, atque omni gestu vel actione incongrua abstineant. c) Parochus severe sit studiosus ordinis officiorum divinorum ab Ordinariatu approbati; ab eodem tantum ex gravi causa et post praeviam promulgationem potest declinare; stabilis mutatio huius ordinis solummodo consentiente Ordinario est licita.