Bács megyei püspöki körlevelek, 1935

- 20 ­Nr. 4905. Obitus JoannisGyenes. Nr. 4906. Obitus Josephi Percsy. Nr. 4761. De subeundo examine catechetarum. Nr. 4907. Tributum aequivalens. Nr. 4908. Levamen in so­lutione tributo­rum publicorum. Adm. Rev. Dom. Joannes Gyenes, dum annum 78. vitae et 53. sacerdotii sui ageret, diem morbi diuturni et gravis supremum 15. apr. a. c. supplevit; denatus Nestor dioecesis Bačiensis, tempore ABAe vice Archivarii fun­gebatur et omnibus omnia esse studebat; qua­propter meminerimus, ut in suffragium mutuum coelestem hostiam ter pro eo immolemus. Suboticae, die 2. novembris a. 1935. Juxta pretium auri die 1. oct. a. c. vigens pro anno 1936. sequens statuitur: Pretium Do­tis stolare, quod et pro Cc. valebit, permanet Den. 30; pretium nominis pro censibus et mu­tuis 36 Den ; pretium cursus pro novis funda­tionibus Den. 52; pretium triendotis pro missis fundatis reductis Den. 16. Suboticae, die 20. decembris a. 1935. Adm. Rev. Dom. Josephum Percsy, pa­rochum Gakovoensem et Vicarium foraneum Riđicaensis districtus anno vitae suae 44. et sacerdotii 20. die 26. oct. a. c mortuum esse moesto corde notificans, virum hunc fidelitate sua erga Deum et sinceritate erga proximos insignem, consvetis ad aram precibus commendo. Suboticae, die 2. novembris a. 1935. Provocati ut sua documenta pro examine catechetarum subeundo traderent, exspectare debent novum mandatum Ordinarii. Hac in re ad Banum recurri ex ratione, quod nostri sa­cerdotes non sunt stabiles catechetae, neG sa­lario provisi, ideoque ordines citati ad nostros sacerdotes spectare non possunt. Suboticae, die 19. decembris a. 1935. A die 1 —15. januarii a 1936. officio publici tributi indicari debent immobilia, quae „aequivalenti“ solvendo subjacent. Praevie au­tem petendum est ab officio tributario docu­mentum, quod aedificia ecclesiae et parochiae, et coemeterium immunia sunt ab omni vectigali; documentum hoc recursui adcludendum est. Pro valore pretii dimidium est sumendum quam prius (a. 1930.—1935.) fuit aestimatum Haec aestimatio nova pro periodo quinque annorum, 1936.—1940. valebit. Suboticae, die 19. decembris a. 1935. Beneficiarii qui tributis publicis restant, utiliter fruantur remissione 50% tributorum quae sua restantia usque ad 15. febr. a. 1936. soluturis conceditur. Suboticae, die 31. decembris a. 1935. Anno currente sacramentum Confirmationis in sequentibus parochiis administravi: Die 26. maji in Bajmok, die 27. in Prigr. Sv. Ivan et Svilojevo, die 28. in Sonta et Ku- pusina, die 29. in Bački Monostor, die 30. in Apatin, die 1. junii in Bezdan et Kolut, die 2. in Bački Breg et Gakovo, die 3. in Stanišić et Kruševlje. die 4. in Ridjica, Dominica Pen­tecostes in Subotica ad S. Teresiam, feria II. Pent. in Subotica ad S. Rochum, feria III. Pent. in Subotica Tavankut. Suboticae, die 20. sept. a. 1935. A. R. D. Franciscus Svraka nominatus est parochus Neoplantaensis et constitutus est Vi­carius foraneus districtus Neoplantaensis. A. R. D. Antonius Vojnić Tunić, referens seminarii, constitutus est consultor! dioecesanus et membrum Sedis Consistorialis. R. D. Franciscus Raible constitutus est advocatus pauperum. A. R. D. Adamus Abel, cooperator in Apatin, constitutus est parochus in Deronje. A. R. D. Antonius Bischof, administrator in Kruševlje, constitutus est administrator Gakovoensis. R. D. Eugenius Varbai constitutus est membrum commissionis Congruae cooperatorum. In sessione Dioecesani Foederis Catholici electi sunt in Commissionem Centralem Actio­nis Catholicae ad sectionem pro juventute: Andreas Moullion, Eugenius Varbai, Joannes Kujundžić. Dispositi sunt cooperatores: Petrus Lotterer ex Kula ad Bačka Topola, Paulus Flegyi ex Bačka Topola ad Bačko Gradište, Adalbertus Lehmayer ex Bačko Gra­dište ad Mol, Joannes Ködmen ex Senta (ad S. Cor. Jesu) ad Ada. Suboticae, die 30. decembris a. 1935. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Nr. 4909. Pretium Dotis pro anno 1936. Nr. 4910. Administratio Sacr. Confirma­tionis. Nr. 4911. Mutationes personales.

Next

/
Thumbnails
Contents